Tirukkural in Latin
இலத்தின மொழியில் திருக்குறள்
Translated into Latin by Fr.
C.J. Beschi in 1730.
Chapter 51. In ministorum
electione de ipsorum aptitudine se certificare.
|
|
501
|
Dum quis ad
ministerium eligitur, debet rex indubinater certificari post maturum examen
quasnam inclinations habeat circa haec quatuot, nempe virtutem, dicitius,
mulieres, et vitae amittendae metum.
|
502
|
Qui nobili
genere natus; vitiis infensus, infamiam metuit, ac vilia facere erubescit,
indubitanter eligendus est.
|
503
|
Etiam in
iis, qui difficiles scientias didicerunt, et nullum habeat ex supradicitis
defectibus, si attentè consideratur, difficile est non inveniri ignorantiam.
|
504
|
Rex
ministerium eligendo, bonas ac malas qualitates considerando, et inter illas
praesertim praeponderantem maturè examinando, juxta id quae praeponderat, eum aptum
vel ineptum judicet.
|
505
|
Lapis
Lydius, quo dignoscitur, sitne quis magnus an vilia, sunt cujusque actiones.
|
506
|
Cave ne
eligas, qui nil habent; quia hujusmodi homines, cum adhaesiones non habeant,
culpas non erubescunt admittere.
|
507
|
Eligere ad
minsterium eos, qui quae sciendia sunt ignorant, ob specialem affectum, seu
propensionem in illos, caussa erit in quamvis stultitiam ineundi.
|
508
|
Eligere ad
ministerium ignotos, quin maturè considerentur eorum indoles, damna affert ab
ipsâ regis posteritate imaparabilia.
|
509
|
Sine maturâ
discussione, quemvis eligere noli; et postquam eligendum maturè
consideraveris de ejus qualitatibus quas certo bonas nosti, noli suspicionem
sine caussâ admittere.
|
510
|
Electio sine
consideratione, et suspicio circa eum, quum probe noscendo rex elegerit,
irreparabile damnum afferunt.
|
Chapter 52. Quomodo debeat
rex cos, quos elegit, ad effectii exercitium.
|
|
511
|
Ille ad
sublimia munia elogendus est, qui bona et mala considerans, indolem habet non
gaudentem nisi de bonis, hoc est, honestis mediis.
|
512
|
Ille
ministerium exerceat, qui regis aerarium augendo ejusque felicitatem
procurando, aerario ac felicitati obvenientia impedimenta maturè praevenire
sciat.
|
513
|
Ille ad
ministerium indubinater adhibendus est, qui regem amet, qui sciat quae sui
muneris sunt, qui in deliberando animo non vacillet, qui divitias et
voluptates non affectet,
ita ut nil ex his quatuor desit. |
514
|
Plurimi qui
in quovis modo considerati indubitantem ad ministerium apti apparent,
in agendo alii evadunt, ac apparebant. |
515
|
Magni
momenti facinora injungenda sunt iis, qui oppartuna media eligere sciendo,
iisque obvenientia impedimenta sufferando, ad finem illa perducere valeant,
non vero aliis hac qualiate carentibus, quamvis regi sint cari.
|
516
|
Rex agentis
indolem et actionis qualitatem maturè considerando, si haec et illam cum
temporis opportunitate conjungi viderit, eam illi injungat.
|
517
|
Actionem
intentam, instrumenta ad eam perficiendam necessaria, et personam, quae ad
eam conficiendam eligitur, maturè considerando, si noveris eam actionem ab
eo, iis cum instumentis perfici posse, et actionem et instrumenta in ejus
manu relinque.
|
518
|
Postquam rex
alicujus aptitudinem ad actionem intentam maturè consideraverit, debet illum
perficiendam aptum facere, (h.e. ei suppeditando instrumenta, quibus
perficere illam valeat.)
|
519
|
Felicitas
deseret regem qui aegre fert, quod secum familiariter se gerat minister, qui
semper est in ministerio occupatus, illum que officium tanquam proprium
possidet.
|
520
|
Si regii
ministri recti sint, omnia rectè procedent, ideo reges quotidie suorum
inistrorum actiones attentè explorare debent.
|
Chapter 53. Consanguineas
complecti.
|
|
521
|
Etiam cum pauper evaseris, antiquam felicitatem eoque
tempore accepta benefecia commemorare non nisi consanguinei solent.
|
522
|
Si rex consanguinei soriatur, a quibus indesinenter
ametur, hi regi felicitatem afferent numquam pullulare desinentem; qui si
consanguinei numquam a rege divellantur, nova semper germania procreabunt,
quae regis tutealam et felicitatem augebunt.
|
523
|
Felicitas
regis, qui non habet mensuram commixitionis (supple, cum consanguineis),
similis est lauci aquâ repleto sine profunditate et sine aggere.
|
524
|
Fructus,
quem rex percipere debet ex divitiis sibi obventibus est, ita se genere cum
suis consanguineis, ut ab iis semper ambiatur (eos nempe paticipes faciendo suarum
divitiarum).
|
525
|
Si rex quae
consanguineis opus est, liberater dare, iisque sese affabilem praebere
valeat, à confertâ consanguineorum turbâ circumdabitur.
|
526
|
In magno hoc
terrarum orbe nemo plures consanguineous habet qua mille, qui liberalis est,
et iram non servat.
|
527
|
Cornix
inventum cibum non occultando, sed caeteras convocando comedit; similem
conditionem habentes, habebunt etiam emolumentum, quo cornix fruitur.
|
528
|
Si rex non
omnes aequilter respicitat, sed ad unis cujusque qualitatem attendat, hanc in
eo praerogativam aspiciendo plures apud eum mantionem facient.
|
529
|
Consanguineorum,
qui regem deseruerunt, amicitiam iterum ut conciliet, satis erit tollere
caussam, ob quam discordes abierunt.
|
530
|
Eum, qui sine caussâ regem deserit, cum ob aliquam
caussam redit, rex prudens admittere in suum consortium debet.
|
Chapter
54. Non esse in regimine desidiosum.
|
|
531
|
Ex nimiâ gaudiorum et deliciorum exuberantiâ, animi
relaxitio magis regi nocet, quam nimia ira.
|
532
|
Regi
desidia, atque oblivio ejus laudem destruet, non secus ac quotidie mendicando
ventrem replere scientiam destruict.
|
533
|
Regi
desidioso modus non est laudem assequendi, in hoc omnis generis sientifici,
qui mundo sunt, conveniunt.
|
534
|
Meticulosis
arx non suffragatur: ita sane desidiosis eorum felicitates nihil prodest.
|
535
|
Venientia
non carendo desidiosus qui vivit, cum illa obvenerint, facient ut suum
errorem doleat.
|
536
|
Si rex erga
omnes, quovis tempore, sine intermissione solertiter se gerendi indolem
sortiatur, nullum erit bonum huic simile.
|
537
|
Nil eorum,
quae ardua sunt, inassequibile erit, se omnia solicito animo cautè feceris.
|
538
|
Quae regem
laudabilem faciunt caveat ne omittat; nam omissionem contemnentibus neque
post mortem bonum obveniet.
|
539
|
Cum rex suae
felicitatis ebrius desidiâ corripitur, meminerit eorum qui ob suam desidiam
miserè perierunt.
|
540
|
Facile erit
omnia, quae intebuntur assequi, si mens semper intenta sit in iis, quae
assequi cogitarit.
|
Chapter 55. Recti sceptri
conditio i.e. justicia.
|
|
541
|
Equitatis
conditio est subditorum culpas considerando absque nimiâ indulgentiâ, erga
omne personarum genus integritatem affectando, et à legibus statua supplicia
considerando, his et non majoribus illas castigare.
|
542
|
Quamvis
mundus totus pluviam intuendo vivat, subditi tamen nonnisi regis justiciam
intuendo justice.
|
543
|
Etiam divinarum legume et virtutum caussâ fuit regum
justicia.
|
544
|
Totus orbis
complecitur pedes regis, qui subditos amando, justitiam exercet, eumque
vastissimae ditionis regem efficiet.
|
545
|
In regno regis, qui suum sceptrum ad debitum locum
dirigit, opportunam pluviam felix messis sequetur.
|
546
|
Non lancea
regi victoriam tribuunt, sed ejus sceptrum; si tortuodum illud non sit.
|
547
|
Rex defendit
totum orbem. Regem verò defendit aequitas, si nunquam ei contraria faciat.
|
548
|
Rex, qui nec
affabilitatis decus habet, nec justitiae leges considerat, neque quod nequum
est facit, ob vituperio dignum hujusmodi statum, ipsemet se destruet, quin
hostes opus sint ad eum destruendum.
|
549
|
Regi, qui
subditos ab exteris hostibus defendendo, eorumque sollicitiam curram gerendo,
ipsorum crimina plectit, id vitio verti non debet: est ejus officium.
|
550
|
Homicidas,
eisque similes facinorosos cum rex plectit, perinde facit, ac qui inter
segetes nascentia lollia evellit.
|
Chapter 56. Sceptri
Tortuositas.
|
|
551
|
Eo, qui
homicidae officium exeret, crudelior est rex, qui exercet officium vexandi
subditos, contraria faciendo procedit.
|
552
|
Eum qui
sceptrum obtinet, praeter consueta tributa, subditorum bona petere, perinde
est ac latronem viatori dicere: da tuam pecuniam.
|
553
|
Regis, qui
quotidie subditorum facinora inquirendo, eos juxta leges non punit, regnum
quotidie majorem in ruinam verget.
|
554
|
Rex, qui
tortuosum sceptrum obtinet non considerando justiciae leges, et adeptum aurum
et (qui novum daturi sunt), subditos simul amittet.
|
555
|
Lacrimae
quas subditi fundunt tolerando impares vexationem quam à rege patiuntur,
limae sunt quae eo ipso die regis felicitatem minut.
|
556
|
Regis
perpetuatio fit à sceptri rectitudine; haec si desit, quaecunque sit regi
laus, perpetua non erit
|
557
|
Qualis est
pluviae carentia respectu terrae, talis est elementiae carentia in rege
respectu suorum subditorum.
|
558
|
Ei, qui regi injusto subditus est, praestat
pauperem esse quam divitem.
|
559
|
Si rex à
justiciâ deflectendo operetur, pluvia ab ejus regno deflectendo, coelum
pluere non sinet.
|
560
|
Si qui
subditorum servator est, eos non tutetur, in ejus regno vaccae lac non
dabunt, et Brachmanes sua munia deserent.
|
Chapter 57. Subditos non
terrificare.
|
|
561
|
Rex absque
passione subditorum culpas examinare, et ne iterum eas committant,
aequâ, et non majori, paenâ castigare debet. |
562
|
Reges, qui
diu duraturam felicitatem à se inseparabilem cupiunt, debent in plectendis
subditis cum magna irà manum extollere, sed leniter percutere.
|
563
|
Si rex
tortuosum sceptrum obtineat, subditisque terrificia faciat, procul dubio
festinè ruinam patientur.
|
564
|
Rex, de quo
fama est, quod sit Subditis terrificus, aevi diminutionem patiendo, festinè
peribit.
|
565
|
Quantumcunque
magna sit felicitas regis, qui subditis difficilem aurem praebet, eosque
terrifico vultu aspicit, perinde erit ac si daemon aspexerit.
|
566
|
Regis dura
subditis verba loquentis, elementiâque carentis, quantumcunque magna
felicitas, quin diu duret, eo ipso tempore destruetur.
|
567
|
Dura verba,
et aequum transiliens muicta, sunt veluti lim quae minuit in rege
fortitudinem quâ hostes vincat.
|
568
|
Reges, qui ministris negotia commitendo, cum iis
ea non considerat, si dum male succedunt iis irascatur, felicitas minuetur
(quia ab iis, qui eum juvare possunt, deseretur).
|
569
|
Rex, qui
sibi non construxerit arcem antrequam ab hoste aggrediatur, ad hujus adventum
timore correptus, statim corruet.
|
570
|
Plus aequo
rigidus rex nonnisi regni leges ignorantibus adhaeret, sed quodnam est
praeter hoc hominum genus quod orbi gravius?
|
Chapter 58. Clementia.
|
|
571
|
Hic mundus
non subsistit, nisi quia in regibus invenitur valde pulchra indoles, quae
dicitur elementia.
|
572
|
Propter
elementiam viget mundi cursus (si quidem sine multâ sufferentiâ necnon multâ
charitate in subveniendo egnis, qui effectus elementiae sunt, mundus non
subsisteret): quid ergo praestat esse in mundo, qui elementiâ carent, nisi ut
terrae grave pondus afferant.
|
573
|
Musicalia
instrumenta quid juvant, nisi musicas voces edant; eodem modo oculi quid
juvant, nisi elementiam habeant.
|
574
|
Quamvis in
fronte adesse videantur, quid prosunt oculi, qui aequum non transiliente
carentiâ carent.
|
575
|
Oculorem
propria pulchritudo, est elementia: si ista non adsit, non oculi, sed
foramina vocandi sunt.
|
576
|
Terrâ
infixis a rboribus similes sint ii, quibus quamvis oculi in fronte infixi
sint, elementiâ carent.
|
577
|
Qui
elementiâ carent, orbi sunt; qui orbi non sunt, nec elementiâ carent.
|
578
|
II, qui elementiam exercere valent, quin justiciae
legibus derogatur, quandem proprietatem habent in hunc orbrm.
|
579
|
Etiam in
eos, qui iram concitandi conditionem habent (h.e. etiam in reos),
elementer se habendo, iis ignoscere optima qualitas est.
|
580
|
Sui etiamsi videant sibi venenum porrigi,
ilud sumant, nec irritentur, elementiae inhiant ab omnibus celebrandae.
|
Chapter 59. Exploratoris
officium.
|
|
581
|
Exploratores
habere, et regni jura callere, certrus esto: quod regi sunt instar duorum
oculorum.
|
582
|
Regis
officium est (i.e.regis interest) quotidie omnia, quae ab omnibus fiunt,
statim scire.
|
583
|
Regis, qui nescit, quanti intersit per
exploratores omnia scire, nulla ad hostes vincendos patet via.
|
584
|
Ministros
regis, ejus conjunctos, ejus hostes, hos omnes, attentè inspicere debet
explorator.
|
585
|
Qui habitum
(seu figuram) sumendo, quae exploratis suspicionem non afferat, quamvis ab
iis dignoscatur, sine timore quaelibet tormenta potius patiatur quam se
prodat, ille sane optimus erit exploratur.
|
586
|
Religiosorum,
aut peregrinantium personam simultando, impenetrabilia loca penetrando, omnia
attentè explorando, quoquomodo torquatur, titubare non debet explorator.
|
587
|
Hostiam secreta audire ut valeat nitendo, ea quae
scivit, sin dubitatione referre debet explorator.
|
588
|
Quae explorator
explorando rettulit secreta, iterum per alium exploratorem exploranda
sunt.
|
589
|
Rex plures habeat exploratores, sed ita ut unus
de alio nesciat, omnesque ad explorandum mittat: si omnium verba concentiant,
de exploratis securus erit.
|
590
|
Exploratori
ne quid speciale feceris, quod caeteri sciant; nam si feceris, statim publicum
fiet officium, quod ille secrete excerebat.
|
Chapter 60. Animositas.
|
|
591
|
Qui animum
habent, propriè dici potest, quod quid possideant; qui animo carent, qoud
possident, non possident (quia suam propter inertiam illud amittent).
|
592
|
Animum, qui
ab homine inauferabilis est, possidere, verè divitem facit; nam divitiarum
possessio neque constans est, et possessorem relinquit.
|
593
|
Qui animo decidere nescit, etiamsi divitias amittat,
non affligitur: quia iterum eas acquirendi remedium habet, nempe
animositatem.
|
594
|
Divitiae
ipsae viam precunctando apud illum accurrent, qui constatem animositatem
habet.
|
595
|
Flores, qui
in aquâ nascuntur, crescunt tantum quantum aqua crescit; eodem modo hominum
celsitudo crescet ad mensuram animositatis.
|
596
|
Quidquid
cogitet, sublimia semper cogitet, quod si ills non successerint, saltem
cogitatus ille animositatis conditionem habebit, ac proinde regem sublimen
faciet.
|
597
|
Si damna
obveniant animo non decidunt animosi viri, sicut elephas, licèt à sagittarum
fasce feriatur, non retrocedit.
|
598
|
Animo carens (rex) nunquam obtinebit hanc gloriam,
ut deciere possit: egi in hoc mundo potens sum.
|
599
|
Quamvis magnitudine atque acutis dentibus
superior sit, elephas timidus fiet si a tigre invadatur.
|
600
|
Animus
ratiocinii sedes est; qui ergo animum non habet, non pro homine, sed pro
quâdam arboris specie hominis figurâ praeditae, habendus est.
|
No comments:
Post a Comment