Tirukkural in Latin
இலத்தின மொழியில் திருக்குறள்
Translated into Latin by Fr.
C.J. Beschi in 1730.
Chapter 11. Grati animi virtus
|
|
101
|
Ei qui tibi
praesto fuit, quin tu illi profueris, etiam si coelum et terram dederis, par
pari referre difficile sit.
|
102
|
Opportune collatum beneficium, quamvis parvum sit,
mundo ipso majus erit.
|
103
|
Fructus beneficii sine retributionis ponderatione
collati, si ponderetur ipso pelago major erit.
|
104
|
Quamvis
milii grano parem favorem praestiteris, qui illius fractum noscunt, illum
palmae arbori parem judicabunt.
|
105
|
Beneficium
non est dimetiendum a mensura favoris praestiti, sed a
magnitudine illius, qui beneficium accepit.
|
106
|
Noli oblivisci amicitiae
inculpabilium vivorum; noli rejicere amicitiam eorum, qui in adversitate sunt
tibi baculus.
|
107
|
Gratus homo etiam post mortem recordabitur amoris, quo
quis in eo haerentem afflictionem abstersit.
|
108
|
Bonum non
est oblivisci beneficii accepti; sed quod maleficium est eo ipso die, quo
tibi fit, ex memoria delere optimum est.
|
109
|
Gratus homo, qui unum tantum ab aliquo beneficium
receperit, si deinde ab hoc afficiatur malo, quod sit par homicidio, in
memoriam revocando illud unum beneficium, maleficii accepti memoriam delebit.
|
110
|
Qualemcunque yirtutem caedentibus, id est, quocunque
crimen atrantibus ad remissionem via invenietur, sed ad illam via non
invenietur hominibus, qui acceptum beneficium caedunt (i.e. pro bono
malum reddunt).
|
Chapter
12. Equitas
|
|
111
|
Est quaedam
virtus aequitas dicta, quae tune optima erit si valuerit procedere servando
suam proprietatem in complexu amicorum, inimicorum, et extraneorum, seu
indifferentium, qui nec amici nec inimici sunt.
|
112
|
Divitiae
cumulatae ab eo, qui aequitatem possidet, sine destructione vigorem, id est,
consistentiam habebunt, etiam iu ejus progenitis.
|
113
|
Vivitias
aequitatem transgrediendo partas, licet bonum tibi offerant, eo ipso die (quo
tibi obveniunt) abjiciendo desere.
|
114
|
Aequus ne,
an aequitate carens, quis fuerit ex ejus progenitis dignoscetur.
|
115
|
Emolumenti
et damni gressum in aequo pectore non torqueri sapientium ornamentum est.
|
116
|
Si quis ex
corde (i.e. volens ac scions) justitiam deserendo, aequum quod non est
fecerit, sciat id idem esse ac dicere, volo meam ruinam.
|
117
|
Damnum
illius qui, ut aequitas fiat, in virtute sistit (hoc est, aequitatis virtutem
constanter servat), sapientes damnum non aestimant.
|
118
|
Ad instar
librae, quae aequalitatem faciendo quod justum est librat, conformando se
rationi in unam ex partibus non propendere, sapientium ornamentum est.
|
119
|
In verbis
tortuositate carere (i.e. proferre verba a ratione non deflectentia) aequitas
est; si obtinueris, ut animus eonstanter tortuositate careat (i.e.
si constantem animi ab aequitate inflexibilitatem obtinueris).
|
120
|
Illi qui
lucrandi officio incumbunt, valde lucrosum officium exercebunt, si aliorum
bonum ita procuraverint, uti suum procurant.
|
Chapter 13. Sensuum
fraenatio
|
|
121
|
Sensuum fraenatio ad coelites conducit, eorum relaxatio
ad inferos.
|
122
|
Ut pretiosum quid fraenationem sensuum custodi, nam
nullum est homini emolumentum eâ majus.
|
123
|
Si fraenationis, scientiam discendo in virtutis viâ te
continere valueris, id tibi apud eos qui fraenationis notitian habent, magnum
decus pariet.
|
124
|
Montium
celsitudine valde major est celsitudo illius qui a suo statu non aberrando
suos sensus fraenat.
|
125
|
Omnibus bona
est (i.e. utilis est) submissio; sed inter eos, qui sublimes ac
divites sunt, valde sublimium opum conditionem habet.
|
126
|
Si in hac
vitâ ad instar testitudinis quinque sua membra comprimentis, tuos quinque
sensus comprimi feceris, etiam post mortem tibi celsitudinem affert; oh id
enim in coelo beaberis.
|
127
|
Etsi omnia
non custodias, linguam custodi; nisi custodieris, in verbis errando minimè
fies.
|
128
|
Ex malorum
verberum prosectione proximo unum tantum malum sequatur (nempe
dehonoratio), ei tamen qui illa, proferendi indolem habet, facit haec ut
caetera bona quae habet, bona non sunt.
|
129
|
Vulnus quod
alteri infligas ignis adustione, in animo delebitur; non delebitur vulnus
linguae adustione inflictum.
|
130
|
Deus ipse
conspicatum accurret pulchritudinem illius, qui scientias cum
didicerit, iram fraenando suum animum iutra virtutis viam continere
valuerit.
|
Chapter 14. Bene moratum esse
|
|
131
|
Cum boni mores homini celsitudinem afferant,
boni mores plus quam vita ipsa sunt cautè custodiendi.
|
132
|
Omni labore et conatu morum bonitatem custodi,
nam si caetera omnia attentè et studiosè inspicias, nil praeter illam
invenies quod tibi majus auxilium affere possit.
|
133
|
Morum rectitudo etiam vilium prosapiam
nobilitat; si mores a rectitudine deficiant, etiam nobilium prosapiam
vilescere facient.
|
134
|
Si Brachman obliviscatur eorum, quae didicit, ea
iterum discere poterit; si vero in morum bonitate deficiat, ejus prosapia
destruetur, id est abjectus evadet.
|
135
|
Sicuti invidiam habentibus non fit opum
incrementum, ita morum bonitate carentibus non fit celsitudo.
|
136
|
In morum integritate non relaxantur sapientes,
sciendo passuros se esse damnum abjectionis (i.e. se minimi esse
faciendos).
|
137
|
Ex morum integritate celsitudinem assequentur,
ex morum integritatis defectu homines intolerabile vituperium referent.
|
138
|
Virtutis semiua sunt boni mores: mali mores omni
tempore malum parient.
|
139
|
Morum integritatem possidenti non convenit mala
verba, licet indeliberatè suo ore proferre.
|
140
|
Qui, multa
postquam didicerint, sapientum moribus suos conformare nesciunt igorautes
dicendi.
|
Chapter 15 : Alienam uxorem non concupiscere
|
|
141
|
Stultitia,
quae morem habet concnpiscendi mulierem alterius propriam non reperietur in
eo qui in orbe virtutem et divitias novit.
|
142
|
Inter omnes,
qui extra virtutem manent (i.e. qui vitia sectantur), non est stultior
illo, qui in alterius domo sistit (i.e. alienam uxorem concupiscit).
|
143
|
Qui procedit
concupiscendo halum cum uxore illius qui ei fidit, procul dubio non differt a
mortuis.
|
144
|
Quantumcunque
magnitudinem habeas, quid tibi proderit, si nec tantum, quantum milii
granum (i.e. nec minimum) considerando, alienam uxorem adeas.
|
145
|
Qui peccandi
facilitate allectus in aliena uxore horestatis limites transilierit, nunquam
moriturum, (i.e. nunquam desiturum) vituperium referet.
|
146
|
Ab eo, qui
in aliena conjuge honestatis limites praeterierit, inseparabilia sunt haec
quatuor, nempe odium, peccatum, metus et infamia.
|
147
|
Ille dicetur
juxta virtutis proprietatem conjugatus vivere, qui non desiderat corpus
molieris quae est alterius propria.
|
148
|
Magnanimitas
non respiciendi (i.e. non concupiscendi), alienam uxorem magno in viro
et virtus et sublime decus est.
|
149
|
Si quaeras
quisnam sit in hoc maris habitaculo (i.e. in hoc orbe terraqueo), qui
boni sit proprietarius (i.e. jus habeat ad bonum assequendum); est
ille qui se non miscet corpori mulieris alterius propriae.
|
150
|
Quamvis
virtutem non metiens (i.e. virtuti non se conformans),
ei contraria facias, semper tamen tibi bonum erit non concupiscere mulierem
quae est intra alterius limites (i.e. alieni est juris).
|
Chapter 16. Patientia
|
|
151
|
Sufferre
eos, qui te despiciunt, instar terrae, quae sustinet eos, qui earn calcant,
praestans est virtus.
|
152
|
Injuria quae
tibi fit, quocumque tempore (i.e. etiam cum id ulcisci possis)
patienter toleranda est, sed isto melius erit illius omnino oblivisci.
|
153
|
Sicuti inter
miserias ea est praestantior miseria, quae hospitem non excipit, ita inter
decora illud eat praestantius decus, quod insipientium culpas
sufferet ?
|
154
|
Si tuum honorem a te inseparabilem
optas, procedendum tibi est cautè patientiam custodiendo.
|
155
|
Sapientes
non aestimant ut quid pretiosum impatientes; aestimant verò ufc aurum
patientes, eos cautè custodiendo (i.e. cavendo, ne quid indecorum iis fiat).
|
156
|
Qui de
injuria sibi illata ulciscuntur, uniuss diei gaudium referent, qui verò eam
patienter sufferunt, usque ad mortem laudabuntur.
|
157
|
Quamvis tuus
proximus tibi injustum quid fecerit optimum tibi erit uil facere contrarium
virtuti, commiserans illum ob damnum quod in altera vita ei paratum est.
|
158
|
Eos qui ob
animi elationem faciunt quod minium (i.e. injustum) est, tu tuâ
aequinimitate victos dimitte.
|
159
|
Ipsis qui
omnibus renunciarunt, majorem munditionem (i.e.splendorem seu
perfectionem) habebunt conjugati, qui patienter sufferunt mala verba quae ore
proferunt qui limites transiliunt (i.e. qui nimis elati sunt).
|
160
|
Qui
poenitentiam agunt jejunando magui quidem fient, sed posteriores iis aliorum
injuriosa verba petienter sufferunt.
|
Chapter 17. Invidiâ non Affici.
|
|
161
|
Proprietatem
non habendi invidiam in suo pectore viam cuique esse ad celsitudinem
assequendam, quisque secum statuat.
|
162
|
Si valueris
omnes (i.e. etiam erga hostes), ab invidiâ immunis esse, hoc inter omnia
decora par non habebit.
|
163
|
Qui aliorum
emolumentum non desiderando, illud iis invidet dicetur nolle emolumentum à
virtute profluens.
|
164
|
Ex invidiâ
malum alteri non inferunt sapients sciendo damnum quod ob id experientur
(propriè, quod patieuter in illa mala via).
|
165
|
Invidus,
quamvis omnes suos hostes destruat, ruinam patietur quia ad eum destruendum
ipsa sua invidia satis superque est.
|
166
|
Ejus qui
invidis oculis aspict ea, quae caeteris dantur, familia ad vestitûs ac cibi
inopiam redigetur.
|
167
|
Dea
felicitatis invido irata, suae sorori, (quae est dea miseriae) eum prodet.
|
168
|
Crudelis
illa, quae dicitur invidia, hujus mundi felicitatem destruit, et postremo ad
inferos perducit.
|
169
|
Invidi
hominis felicitas, et recti hominis infelicitas attentè consideranda est.
|
170
|
Nemo per
invidiam dives evasit; Nemo ob invidiae carentiam evasit pauper.
|
Chapter
18. Non inhiare alienis bonis.
|
|
171
|
Si, sine
ullo jure, alienis bonis inhiaveris, id tibi et fainiliae destructionem, et
varia eo ipso tempore detrimenta causabit.
|
172
|
Qui injusti
vocari erubescunt, oL desiderium emolumeuti, quod aliena bona afferent, non
faciunt quid, quod aequi censurare possint.
|
173
|
Ob
desiderium instantanei gaudii, quod affert alienorum bonorum possessio,
virtuti contraria non facit, qui alia (nempe in aeternum duratura) gaudia desiderat.
|
174
|
Qui sensus
devictos, et ab omni deceptione immunem scientiam habent, aliena non
concupiscendo, neque in suae paupertatis remedium.
|
175
|
Quidnam tibi
proderit acutum et vasta eruditione praeditum ingenium, si aliena
concupiscendo, apud omnes stulta opereris.
|
176
|
Qui ob desiderium charitatem erga
proximos exercendi, statum conjugalem, qui via est ad illis subveniendum,
amplexus est, aliena concupiscendo, solâ fraudulentorom ad ilia
assequenda mediorum investigatione,
suum propositum destruet (quia fraus omnis charitati adversatur).
|
177
|
Noli
appetere emolumentum aliena concupiscendo partum, quia dum illud
fructicaverit, difficile erit, ut ex illo bonum fructum referas.
|
178
|
Si quaeras
quidnam sit unde tua felicitas immunita consistere possit, opus est ut non
concupiscas quae alius concupiscit fortunae bona.
|
179
|
Dea
felicitatis apud eos, qui scientiam halbent non concupiscentern aliena bona,
ex eo quod noscant, id esse virtuti consentaneum, sedem figet, sciens ilium
locum suae mantione consonum esse.
|
180
|
Si non
praevidendo mala, quae inde sequuntur, aliena concupiscas, id tibi ruinam
pariet; elevatus verò animus, quo tale desiderium a te distinueris, tibi
decus pariet.
|
Chapter 19. Non detrahere.
|
|
181
|
Quamvis nec virtutem sectaris, et ei contraria facias, semper
tamen tibi decorosum erit dici, quod detrahere nescia.
|
182
|
Virtutem exterminando vitia sectari malum est, sed eo
pejus erit proximo praesenti fictam laetitiam ostendere et absenti detrahere.
|
183
|
Ad
assequendum fructum de quo virtutis scientia loquitur melius est mori, quam
vivere proximo absenti detrahendo et praesenti falsam amicitiam ostendendo.
|
184
|
Quamvis
aliquis coram te sine ulla commiseratione asperrima in te verba proferat, tu
noli unquam post ejus tergum verba loqui quae futurum non respicient (i.e.
quae non attendant ad mala quae inde sequentur).
|
185
|
Detractor,
qui virtutem laudat, quod ex corde id non faciat, dignosci potest, ex viH
officio detrahendi, cui se manciparit.
|
186
|
Si tu
alicujus vitium manifestaveris, ille inter omnia tua vitia, ex quae majora
sunt seligendo manifestabit.
|
187
|
Detractores,
nescientes laetis verbis amicitiam fovere, suis odiosis verbis et ipsos sibi
amicitiâ junctos a se alienabunt.
|
188
|
Qui indolem habent detrahendi ipsis suis amicis,
quid, quaeso, facient suis inimicis?
|
188
|
Nonne ex
mero virtutis motivo tellus sustinet eos, qui proximo detrahendi vile munus
exercent?
|
190
|
Si quisque eo modo, quo censurat inimicorum
vitia censuraret suum detrahendi vitium, esset ne inter homines detractionis
malum?
|
Chapter
20. Otiosa verba non loqui.
|
|
191
|
Qui audientibus stomacum causando
inutilia loquitur ab omnibus contemnetur.
|
192
|
Coram multis
vana loqui pejus est, quam amico injuriam facere.
|
193
|
In utilia
verba quae diffuse profers, te fatuum praedicant.
|
194
|
Si in coetu
infructuosos ac vanos sermones institueris, nec laetitiâ audientes afficies,
et probi nomen amittes.
|
195
|
Si praestans
vir futilia loquatur, statim suam magnitudinem atque aestimationem
amittet.
|
196
|
Eum qui in
futilibus sermonibus tempus terit, hominem ne vocato, hominum scoriam voca.
|
197
|
Praestanti
viro non adeo nocet irrationabilia loqui, uti nocet loqui futilia.
|
198
|
Qui ingenio
pollent difficilia quaeque perscrutante, verba, quae notabilem fructum non
habeant, proferre non audent.
|
199
|
Qui ab
erroribus defaecatum et perfectam scientiam habent, neque per oblivionem
infructuosa loquuntur.
|
200
|
Ex quae
loqui vis, ea quae alicujus momenti sunt, loquere; ea quae nullius momenti
sunt, silentio involve.
|
No comments:
Post a Comment