Tirukkural in Latin
இலத்தின மொழியில் திருக்குறள்
Translated into Latin by Fr.
C.J. Beschi in 1730.
Chapter 81. Ab antiquo
tempore continuata familiaritas.
|
|
801
|
Si quaeras,
quidnam sit vetusta familiaritas, est amicitia quae in amico non prohibet
ullum actum ex iis, quae amicorum intimoum snt proprii, neque ob illos
indignatur [tales actus sunt sine reverentiâ conversari, uti bonis amici
tamquam propriis, aliqua facere ad amicum spectantia, eo inconsulto, et similia].
|
802
|
Amicorum,
qui sunt amicitiae veluti membra, adeoque inter se unum quid sunt,
quandam nimiam femiliaritatem non dedignari prudentium conditio. |
803
|
Quidnam erit
in vetustâ amicitiâ emolumentum, si non valeat displecentiam non ostendere de
iis, quae amicuscum nimiâ familiaritate.
|
804
|
Si amicus ob
intimam familiaritatem amico inconsulto, quidquam ad eum spectans fecerit,
sapientes id aeque ferent ob optabilem quamdam proprietatem quam id secum
fert.
|
805
|
Si amicus
quid facerit, quod tibi displiceat, scito id fecisse aut ex judicii defectu,
aux ex nimia familiaritate. |
806
|
Qui in
amicitiâ constans est, non deserit ejus amicitiam, qui nunquam a vetustâ
familiaritate aberravit, etiamsi in aliquâ occassione aliquod ei damnum
afferat.
|
807
|
Qui ab amore
ortam vetustam familiaritatem habent, nunquam amorem mi—unt,
etiamsi amicus quid fecerit unde ipsis damnum obveniat. |
808
|
Iis qui
sicre valent amicitiae indolem, quae non audit (seu non curat) amici culpam,
fortunatus est dies, in quo amicus culpam admiserit [quia in eo elucescet
magis ejus amor, libenter condonando eam culpam].
|
809
|
Totus mundus
optabit amicum habere eum, qui nunquam deserit amicitiam illorum,
qui in vetustâ familiaritate nunquam decreverunt, quamvis ipsi displecentia faciant. |
810
|
Qui nescit
antiquam conditionem mutare erga vetustos amicos, etiamsi quid culpabile
fecerint, ejus amicitiam ipsi hostes desiderabunt.
|
Chapter 82. Damnosa amicitia.
|
|
811
|
Melius est
decrescere quam crescere in amicitiâ eorum qui bonâ indole carent, licèt in
tui amore ita ebrii videantur, uti qui vinum biberunt.
|
812
|
Eorum qui
uniformitatem non servantes, in affluentiâ tibi amici sunt, in inopiâ te
deserunt, amicitiam si obtineas quid boni; si perdas, quid mali tibi erit.
|
813
|
Amicus, qui
amat ad mensuram sui emolumenti; meretrix, quae amat pretium, non pretium
dantem; et latro, qui unice suum lucrum respicit: nil inter se differunt.
|
814
|
Melius est
omni amico cavere, quam amicum qui stultam indolem habet, ei similem qui in
pugnâ se auxiliaturum promittit, sed quum pugnandum est fugit.
|
815
|
Melius est
non obtinere quam obtinere amicitiam vilium illorum qui in pugnâ arcem deserunt,
quam sibi construxerant.
|
816
|
Decies
centies millies majus bonum affert odium sapientûm, quam summa amicitia
stultorum.
|
817
|
Decies
centies millies majora tibi bona obvenient ab ipsis hostibus, quam ex
amicitiâ illorum, qui amicum deridere solent.
|
818
|
Ab ejus
generis amicis, qui non perficiunt quod coeperunt, nec valedicendo, longe
recede.
|
819
|
Neque
somaniando optare debes amicitiam ejus, cujus alia sunt verba, alia sunt
opera.
|
820
|
Nec minimum
tibi approximare sine, qui domi se tibi amicum ostendi, foris vero tibi
detrahit.
|
Chapter 83. Amicitia
simulata, seu quae non est conjuncta cum animo.
|
|
821
|
Amicitia
eorum qui se amicos praebent, ut datâ occassione amicum securis laedant,
similis est incudi quae ferrum sustentat, ut fortius malleo percutiatur. |
822
|
Non fidendum
amicitiae eorum, qui quum sint animo extranei se familiares ostendunt;
uti non fidendum est amori mulieris. |
823
|
Qui hostes
sunt, quamvis plures egregias artes didicerint,
difficile est ut ad veram amicitiam transeant. |
824
|
Cavere
oportet ab iis, qui intus odium tegunt,
sed in vultu laetitiam et risum ostendunt. |
825
|
Qui interius
amorem non habent, eorum dulcibus verbis nec minimum fidendum est.
|
826
|
Hostium
verba statim dignoscuntur quamvis valde bona verba,
uti vertus amicus loquantur. |
827
|
Qui
intestinum odium fovet, si humilia et amica verba loquantur, non est ei
fidendum; exemplo arcûs, qui dum inclinatur intendit.
|
828
|
Hostes dum
amoris in signum lachrymas fundunt similes sunt iis, qui subjectionem aut
venerationem fingunt, ut arma occultent, quibus alicujus vitae insidiantur.
|
829
|
Rex cum iis
hostibus qui exerius nimiam amicitiam obstendunt, sed intus odium fovent, et
ipse tali amicitiâ utens, laetum vultum ostendendo cum, iis ad eos
interficiendos jungi debet (nam fraudem fraude repellere, aequum est).
|
830
|
Quando
venerit tempus in quo qui hostes sunt amicos se fingunt, tunc et tu in viltu
amicitiam ostendendo, interius illorum amicitiam aversari debes.
|
Chapter 84. Insipientia.
|
|
831
|
Est quid,
quod insipientia dicitur ; si quaeras, quidnam sit, est ea quae damnosa
sunt sectari, quae verò utilia rejicere.
|
832
|
Insipientia
quae omnes insipientias vincit, est id studiosesectari, quod neque in hoc
neque in altero mundo profuturum est, quia inordinatum est.
|
833
|
Culpam non
erubescere, futura non considerare, sine affabilitate rusticè loqui, et suum
honorem, doctrinam, ac familiae splendorem non custodire, sunt insipientis
officia.
|
834
|
Quisnam erit
eo insipientior, qui ad se domandum convenientes scientias discendo, quantum
is prosit noscendo, et caeteris ad in conducentia consilia daudo, se tamen
domare nescit.
|
835
|
Insipiens
capax est sibi in hoc mundo parandi infornum in quo post mortem demergatur.
|
836
|
Cum ad id
par non sit, aliquod facinus perficiendum suscipiens insipiens aut id non
perficiet, aut illaqueabitur.
|
837
|
Si
insipienti divitiae affluant, eas ita destribuet ut hostes ventrem repleant,
amici fame pereant.
|
838
|
Si
insipienti divitiae obvenerint perinde erit, ac si qui vertiginem patitur,
vinum bibendo ebrius quoque fiat. [insania duplicabitutr].
|
839
|
Valde
dulcius est quam insipientes inter se conflant amicitia, quia cum serarantur
nullum afflicitionem partiuntur.
|
840
|
Si insipiens
in sapientûm coetum pedem inferat, perinde est ac si quis lutulentis pedibus
pretiosum peristoma calcet [hic peristroma, ille coetum conspurcat].
|
Chapter 85. Inscitia.
|
|
841
|
Inter omnes
defectus, scientiae defectus maximus est defectus, nam si caetera monia
desint, id à scientibus non reputilus defectus.
|
842
|
Si inscio
caeteris aliquid largiendi voluntas obvenerit, ad id agendum nulla alia est
caussa quam fortuna illius qui recipit.
|
843
|
Inscitiâ
praeditum nec ipsi ejus hostes poterunt tot afflictionibus affligere, quod
ipsemet sibi causat.
|
844
|
Si quaeras,
quid sit totalis inscitia, est quaedam stulta persuasio, quâ quis quum nil
aut parum sciat, omnia tamen se scire putat.
|
845
|
Qui de iis
quae nescit loqui praesumit, etiam quum de iis loquitur de quibus sine errore
loqui potest, dubitandi locum dabit.
|
846
|
Ad quid
inscius sua verenda conegit, si tegere nescit culpas quas in se videt.
|
847
|
Inscius qui
alicujus momenti secretum servare nescit, ipsemet sibi valde magnum creat.
|
848
|
Qui nil
fascit, quod caeteri ei faciendum insinuant, neque ipse ex se scit, quid sibi
conveniat facere, est morbus mundum quosque vixerit, insectans.
|
849
|
Si inscio,
quum quid facere ignorant, modum id facendi quis monstret, ipse inscius
reputabitur; ille verò, qui ignorat, sciens aestimabitur, eo modo quo quum
nil sciat, omnia se crire putat.
|
850
|
Qui negat
quod sapientes affirmant, habendus est uti daemon qui terram lustrat ut
hominibus illudat.
|
Chapter 86. Animi aversio,
vel oppositio.
|
|
851
|
Animi
aversio est quidam morbus qui in omnes diffundi facit malam illam qualitatem,
quae divisio appellatur (h.e. socialitatem destrunes morbus).
|
852
|
Si quis a te
dividi volens, hostilitatem ostenderit, quum tamen animum non avertendo illi
malum si non faceris, optimum erit.
|
853
|
Si ex animo
molestissimum morbum, qui aversio dicitur abjeceris, absque ullâ unquam
diminutione nunquam desituram gloriam adipisceris.
|
854
|
Sin in te
destruxeris malorum maximum, quod est aversio, omnibus gaudiis majus gaudium
obtinebis.
|
855
|
Qui quum
animi aversio sese objicit, eam declinando procedere valent, quisnam est, qui
ad eos destruendos animum adjicere possint.
|
856
|
Qui
gloriosum putat eos a quibus aversus est superare, aut humiliare, ejus
felicitas ut minuatur et omnio destruatur, nonnisi unico momento indiget.
|
857
|
Caeteras
scientias praecellentem veri scientiam non assequitur (non percipit) qui adeo
insanâ mente praeditus est, ut aversioni manus det.
|
858
|
Aversionem
declinare emokumentum affert; si verò animum adjicias ad ejus cui aversus es
humiliationem, infelicitas ad te aggrediendum animum consipiet.
|
859
|
Quamvis
emolumentum ex aversione obventurum sit, aversionem non cogitat; quamvis
damnum obventurum sit, aversionem magis magisuqe fovet animus humanus.
|
860
|
Ex animi
aversione omnia mala proveniunt, animi autem adhaesio secum fert gloriam
omnes laetificandi.
|
Chapter 87. Odium prudens.
|
|
861
|
Rex caveat
hostibus adversari se potentioribus: non cavendum, immo curandum iis
adversari quum infirmiores.
|
862
|
Si quis
consanguineos non amando eos à se distineat, auxiliares non habeant, neque
ipse vires habeant, quâ ratione infringetur ejus hostium odium.
|
863
|
Qui non
metuenda metuit, quae scienda sunt nescit, cum caeteris sociabilis non est,
neque quidquam suis largitur, vlade facilis est suis hostibus.
|
864
|
Qui nec
occultare, nec secretum custodire scit, quovis tempore, quovis in loco,
cuivis hosti, superatu facilis est.
|
865
|
Qui nec jura
discit, neque iis conformiter agit, neque curat si vituperetur, neque bonam
indolem habet: huic adversari valde jucundum est (i.e. facile, ejus
hostibus).
|
866
|
Desiderabile
est odium fovere (seu adversari) ei, qui caecam iram sequitur, et valde
luxuriosus est.
|
867
|
Etiam si
quid dare debeas, emendum est odium illius, qui in suis actionibus, quum fini
appropinquant, eas pessum ire facit.
|
868
|
Qui nullam
bonam indolem (seu qualitatem) habet, si plurima habeant vitia, et socios
(seu auxiliatores) non habeant, suis hostibus magnum laetitiam affert.
|
869
|
Qui
meticulosus est, neque callet strategemata quibus virium defectum suppleat,
hunc si adversarius sortiatur, suia hostibus longo tempore non desituram
laetitiam affert.
|
870
|
Nunquam
gloriam assequetur, qui quotiodie animum non adjicit huic facillimae rei,
qualis est adversari iis, qui justiciae leges ignorant.
|
Chapter 88. Juxta hostium diversitatem diversè
se genere cum illis.
|
|
871
|
In eo, quod
dicitur odium, indiscretionem neque pe jocum affectare debes.
|
872
|
Si malum est
in te concitare gladiatoris odium, pessuimum est in te concitare regii
ministri odium.
|
873
|
Eo, qui
vertigine laborat, insipientior est, qui solus quum sit, multorum odium in se
consitat.
|
874
|
Totus se
mundus subdet magnitudini ejus regis, qui indolem habeat sibi conciliandi
amicitiam suorum hostium.
|
875
|
Qui solus
est auxiliatorem non habens, et duos hostes habeat, unum ex his dulciter
pacificando sibi confoederare debet.
|
876
|
Si aliquem
hostem pacaveris, sive non pacaveris, quum tibi aliunde ruina obvenerit,
neque cum illo foedus in eas, neque illum rejicias (tanquam hostem).
|
877
|
Iis, qui
tuam afflicitionem non ignorant, noli eam manifestare coram tuis hostibus
noli unquam tuam debilitatem.
|
878
|
Si res
gerendi modum discendo tu ipse eas perfeceris, quin aliis illas committas,
teque ipsum semper caeveris, laetitia quam de tuâ debilitate hostes
conceperant peribit.
|
879
|
Spinosam
arborem quum parva est explanta; nam postquam creverit, ipsa nocebit manui
eam explantare volentis.
|
880
|
Si rex,
opportunitatem habens deprimendi audaciam sui adversarii, eam despiciendo, id
non fecerit, non erit, ubique in mundo ut diu vivat.
|
Chapter 89. Inimicitia
occulta.
|
|
881
|
Amici sunt
ejusdem conditionis ac umbra et aqua, quibus cum voluptate utimur, quum
persaepe damnum afferant ob aliquam qualitatem nobis ignotam, amicos etiam
peramenter excipimus, quum interius et occulte hostes nobis sint.
|
882
|
Noli ita
metuere hostes (gladio) evaginato similes, uti metuere debes hostes, qui se
amicos ostendunt.
|
883
|
Ab hoste
occulto semper metuendo cave; ni caveris, in occasione tibi adversâ te pejus
diffindet, quam figuli paxillus argillam findit.
|
884
|
Si in te
oriatur internum odium erga consanguineos, quod probrum animum dedecet, illud
tibi plurima et indecorosa damna causabit.
|
885
|
Si rex in
consanguineos internum odium foveat, illud foveat, illud ei plurima ruinam
afferentia mala causabit.
|
886
|
Si ii qui
cum rege unum sunt, nempe consanguinei, internum odium fovent, huic quovis
tempore, etiam quum potens est, difficile erit suam perditionem declinare.
|
887
|
Familia in
quâ interna odia regnant, quamvis exterius unionem obtendat, interius tamen
divisia est, non secus ac capsula, quae videtur unum lignum esse, sed revera
ex duobus lignis constat.
|
888
|
Familia in
quâ interna odia vigent, ex animorum contrietate pugnâ teritur ferrum cum
limâ pugnans.
|
889
|
Quamvis
internum odium sit adeo exiguum, uti divisio quae apparet in semine sesamae
nihilominus semper noxium erit.
|
890
|
Vita
illorum, qui in eadem domo viventes interno se odio prosequuntur, similes est
vitae illius qui in parvâ docunuculâ simul eum serpente vitam ducat.
|
Chapter 90. Magnos viros,
puta sacerdotes, religiosos, hisque similes laedere.
|
|
891
|
Qui sibi
cavet ne à malis oppimatur, nullam meliorem cautionem adhibebit, quam cavendo
ne despiceat magnitudinem eorum, qui (vel ob dignitatem, vel ob
spiritualitatem, vel ob scientiam, vel ob dexteritatem venerandi sunt, vel) capaces
sunt quidquid intentent perficiendi.
|
892
|
Si magnos
viros non verendo processeris, id per ipsosmet tibi nunquam desiturum damnum
causabit.
|
893
|
Si cupis
tuam ruinam, justitiae legibus auditum ne praebe; si cupis tuam internecionem
majoribus injuriam factio.
|
894
|
Debilior aut
inferior quum sis, noli potentioribus aut superioribus injuriam facere, quia
id idem erit ac manu cocare deum mortis, ut te impetat suâ falce.
|
895
|
Rex qui ab
alio rege potentiore invaditur, ubinam gentium tutus erit? Nullibi mortem
effugiet.
|
896
|
Quamvis igne
cremeris vivere poteris; nullo modo vivent qui majoribus injuriam faciunt.
|
897
|
Ob
membrorum, quae regnum constituunt praestantiam insigne licèt regnum
obtineas, plurimisque divitiis affluas, quid tibi proderunt, si insignes in
virtute viri tibi irascantur.
|
898
|
Si iis qui
ob virtutûm celsitudinem monti sunt similes defectum venerationis exhibeant,
etiam ii, qui in mundo videntur cum suâ familiâ diuturnam stabilitatem
habituri, peribunt.
|
899
|
Si qui
sublimi virtute pollet irascatur, et ipse deorum, rex Dêvendiran (in suis
verendis figuram amittendo!) damnum sentiet.
|
900
|
Etiam ii,
qui nimiam potentiam habent, cum vitâ non evadent, si ipsis, ii qui
singularibus virtutibus praediti sunt, irascantur.
|
No comments:
Post a Comment