Tirukkural in Latin
இலத்தின மொழியில் திருக்குறள்
Translated into Latin by Fr.
C.J. Beschi in 1730.
Chapter 21. Peccati
metus.
|
|
201
|
Qui peccata
patrarunt peccatum non timent, qui vero probi sunt valde timent peccati
fascinum.
|
202
|
Cum ignis
quandoque bonum, peccatum vero semper malum afferat, plusquam ignem peccatum
time.
|
203
|
Inter omnes
scientias eam praestantissimam dicent, quae etiam cum occasio se affert
faciendi hostibus quidquam quod peccaminosum sit, scit ab eo abstinere.
|
204
|
Neque per
oblivionem aliorem damnum excogite; si enim excogitaveris, excogitantis
ruinam Deus excogitabit.
|
205
|
Etiam nullum
aliud tuae ruinae remedium adsit, peccare noli; si peccaveris, nec novas
divitas assequeris, et caetera, quae ante possidebas, amittes.
|
206
|
Qui non vult
a malis perimi, nolit ipse caeteris malum facere.
|
207
|
A quovis
potenti hoste evadere poteris; qui est peccatum perpetuô te insequendo,
tandem te perimet.
|
208
|
Peccatoris
ruiaa ab eo inseparabilis est, non secus ac umbra à corpore.
|
209
|
Si teipsum amas, nil quod malum sit, quantumvis
minimum, facere audeas.
|
210
|
Si dixeris,
quod quis a rectâ viâ aberrendo malum facere non audet, scito quod ille
difficulter ruinam patietur.
|
Chapter 22. Bienfaisance éclairée.
|
|
211
|
Sicuti
pluvia suo tempore non desinit pluere, licet nullum a terrâ retributionem
ferat, ita non debet munificentia omitti, etiamsi nulla sit retributio.
|
212
|
Omnia quae
quis suâ industriâ cumulat, ad quid ei dantur, nisi ut munificus sit cum iis,
cum quibus mos id postulat?
|
213
|
Neque in
coelo, neque in hac terrâ, facile erit adipisci bonum quod majus sit
munificentiâ in eos, in quos par est eam exercere.
|
214
|
Qui in
munificentiâ morem servat vivus dicendus est; caeteri, licet vivant, inter
mortuos sunt recensendi.
|
215
|
Divitiae
illius, qui erga eos, quos mundi mos postulat, munificentiam exercet, simile
sunt lacui aquâ pleno juxta oppidum.
|
216
|
Divitiae, si
possideantur ab eo, qui munificentiam exercere gestit, perinde se habet, ac
oi arbor fructifera in medio oppidi fructibus referta sit.
|
217
|
Divtiae
illius, qui habet praestans illud decus mumficentiam exercere gestit, similes
erunt arbori medicinali, quae sit omnibus obvia.
|
218
|
Qui
scientlam habent gnaram obligationis, quam quisque habet morem servandi,
etiam cum divitiis carent, munificentiam totaliter non deserunt, sed pro
viribus illam exercent.
|
219
|
Munificum
virum pauperem evadere non adeo ilium vexat, uti displicentia, quam habet
quod nequeat exercere munificentiam ut aequum est.
|
220
|
Si ex
munificentiâ inopiam gigni dixeris, ego dicam talen mopiam adeo pretiosam
esse, ut quovis pretio emi debeat, etiamsi te ipsum vendere opus sit.
|
Chapter 23. Eleemosinae
largitio.
|
|
221
|
Iis qui
omnio pauperes sunt, aliquid largiri virtuosa largitio erit, nam caeerae
omnes largitiones conditionem habent retributionis; quia vel factae in
retributionem, vel ob spem retributionis.
|
222
|
Quamvis tibi
suadeant optimam ad coelum viam esse divitias cumulare, semper malum
puta; quamvis tibi suadeant sua erogantibus aditum in coelo non esse,
tu semper id optumum puta.
|
223
|
Pauperi
stipem petenti, non profitendo abjectum illum verbum, "nil habeo,"
statim stipem erogare, vivorum nobilium conditio est.
|
224
|
Malum est a
mendico rogari quousque ejus vultum laetum aspexeris.
|
225
|
Decus est
poenitentium famem tolerare, sed hoc inferius est decore eorum, qui
caeterorum fami consulunt. Charitas perfectior est poenitentia.
|
226
|
Qui pauperum
fami consulit, aliquid erogando, hoc non amittit; sed in manu pauperis
deponit, deinceps sibi profuturum.
|
227
|
Difficile
est ut pessimus morbus famis aggrediatur eum qui didicit suum cibum cum
caeteris partiri.
|
228
|
Immisericors
ille, qui suas divitias caeteris non elargitas in morte amittere, quam
caeteris distribuere mavult, nonne ignorare videtur quale gaudium afferat
caeteros suis largitionibus laetificare?
|
229
|
Plusquam
ipsum mendicandi officium indecorum sane est sua, usque ad fastidium, sine
socio (i.e. exclusis pauperibus) comedere?
|
230
|
Morte pejus
nullum est malum; sed ubi largitio non jungitur, bonum erit mori (quia cessat
terrae illud inutile pondus).
|
Chapter
24. Laus, i.e. laudabiliter vivere.
|
|
231
|
Its, vive ut
munifici laudem assequaris, nam nihil est hominii quod in hac vitâ magis
profectum sit.
|
232
|
Quidquid
homines dixerint, vera laus in eum cadet qui paupuribus necessaria largitur;
Quotquot poetae intexunt laudes omnes in eum cadent, qui pauperibus aliquid
largitur.
|
233
|
Unam si
excipias laudem, nil aliud est in mundo quod immortale sit.
|
234
|
Si intra
terrae fines immortalem assequaris laudem, mundus deorum suos cives non
curabit; i.e. suorum civium oblitus in te oculos convertet.
|
235
|
Damnum
emolumento esse, et mortem vitam esse, non facile invenies, nisi apud magica
prodigia monstrantes.
|
236
|
Si nascaris,
cum dotibus laudabilibus nascere, qui has non habent, melius est si non
nascantur, quam si nascantur.
|
237
|
Dedecus est
homini non assequi id per quod non toti morimur, sed pars nostri in terris
remanet, nempe laudem.
|
238
|
Terra quae
sustinet homines laude caruntes suam foecunditatem in strnlitatem vertet.
|
239
|
Qui sino
notâ vivunt, ii sunt vivi, qui sine laude vivunt, ii sunt mortui.
|
240
|
Qui absque
laude vivit, si a caeteris despiciatur, cur de illis queritur, do se queri
debet.
|
Chapter 25. Virtutes relligiosorum.
|
|
241
|
Inter omnes
felicitates, illa est praestans felicitas qua derivatur ex amore proximi; nam
quae derivatur ex divitiis vilibus etiam vilibus hominibus communis est.
|
242
|
Mature omnia
considerando proximi amorem assequi cura; nam si consideres omnes diversas
sectas, quae inter homines vigent, videbis hunc ab omnibus tanquum socium
admitti.
|
243
|
Qui in suo
pectore proximi amorem fovent, non intrabunt in mundum afflictionis, ubi
tenebrae reguant.
|
244
|
(Text not available)
|
245
|
Quod iis,
qui erga proximum amorem servant, nullum malum obveniat, testis est
vasta haec terra, in quâ venti spirant (quae nescit exemplum in contrarium).
|
246
|
Sapients
dicent, illos qui amorem proximum a se aliendo, contraria
faciendo procedunt, oblitos esse malorum, in quae incidunt, qui a virtute
deficiunt.
|
247
|
Eodem modo
quo divitis carentes frui nequeunt hujus mundi gaudiis, amorem proximum carentes
frui nequeunt alterius mundi gloriâ.
|
248
|
Qui divitias
amiserunt poterunt aliquando florescere uti prius qui vero amorem proximi
dimisit, difficile est ut iterum vere virtuosus sit.
|
249
|
Virtutes
omnes, quas exercet, qui amore proximi caret, si bene consideres,
perinde se habent ac Dei notitia in mente capto.
|
250
|
Dum in
proximum qui te debilior est, absquo pietate inveheris, memento, qualis tit
sis, quum coram caeteris te potentioribus adstas.
|
Chapter 26. Abstinentia a
carnibus.
|
|
251
|
Qui ut sua
caro pinguoscat, alienas carnes comedit quinam eum viveutibus lenitatem et
clementiam exercere dicetur?
|
252
|
Sicuti qui
suas divitias custodire nescit, illarum possessiouem non habet (quia illas
amittet); ita qui carnes comedit, lenitatis possessionem non habet.
|
253
|
In quonam
differt animus illius, qui ob solum gustum carnes viventium comedit, ab animo
illius qui ob solum gustum arma capit ad viventium necem? (Nil inter se
differunt, cum uterque ad illorum necem dirigatur.)
|
254
|
Si quaeras
quid sit lenitas, quid ejus contrarium, scito esse haec duo, nempe viventia
non mactare, et ea mactare; quapropter virtuosa esse nequit illorum carnium
comestio.
|
255
|
Ab
abstinentia a carnibus viventium vita servatur, quapropter eos qui viventium
carnes comedunt, infernus iterum non evomet (i.e diu in inferno
cruciabuntur).
|
256
|
Si dicas non
mactari in mundo viventia ad finem comestionis, jam nullus erit, qui carnes
ob pretium det.
|
257
|
Illi quibus
cadavera nauseam causant, qui poterunt sine stomacho carnibus vesci, si
considerent eas ex alterius viventis cadavere refectas esse?
|
258
|
Qui
scientiam habent ab omni deceptione immunem non vescentur carnibus, quae non
sunt nisi cadavera.
|
259
|
Melius est
non comedere carnes damnificando alicujus viventis vitam, quam mille victimas
immolare butyrum fundendo super illas.
|
260
|
Eum qui
viventes non mactat, et Carnes respuit, viventia omnia junctis manibus
venerabuntur.
|
Chapter 27.
Poenitentia.
|
|
261
|
Ex vitae
austeritate provenientia incommoda patienter ferre ac ne caeteris molestiam
aut dolorem afferat, sui depressionem et mortificationem aequo aniino
tolerare, duo sunt, quae poenitentiae formant constituunt
|
262
|
Iis qui
supradictam poenitentiam possident, praeter meritum, quod illis obvenit,
poenitentiae quoqae virtus oritur ; qui vero supradictam poenitentiam non
habent infructuosè in poenitentiae virtute acquirendâ laborant.
|
263
|
Sub
praetextu subreniendi Religiosis nonne caeteri obliti videntur poenitentiae,
quam agere debent?
|
264
|
Virtutis
hostium destructio, et virtutis fautorum cumulatio, si bene consideres, per
poenitentiam obtinentur.
|
265
|
Cum per illum obtinere possis omnia, quae in futuro
seculo cupis bona, poenitentiam in hoc mundo exercere debes.
|
266
|
Qui
poenitentiam agunt sibi emolumentum parant; caeteri qui, concupiscentiae
laqueis irretiti, eam non agunt, damnum sibi parant.
|
267
|
Sicuti aurnm in igne lucidum evadit, ita corporis
afflictatio poenitentium animum nitidum reddit.
|
268
|
Eum qui
perfectam sui animi possessionem obtinui, caeteri mortales, qui tale decus
non habent, venerabuntur.
|
269
|
Qui
poenitentiae decus obtinuerunt, et ipsius " Yamnis " qui deus est
mortis, poterunt manus effugere (hoc est, immortales evadere).
|
270
|
Causa cur
plurimi verâ virtute careant, eat quia poenitentiam agunt pauci, plurimi eum
non agunt.
|
Chapter
28. Feinte moralité.
|
|
271
|
Eum, qui
animo fraudulento virtutem quá caret exterius fingit, quinque elementa, quae
ejus corpori mixta sunt, interius deridebunt.
|
272
|
Talem
virtutis speciem fingas, quae coelum ipsum aequet; quid tibi proderit, si
tuae cum conscientiae testimonio pravus fuetis?
|
273
|
Virtutis
larva, quam in exteriori habitu prae se fert qui virtute vacuus suis
concupiscentiis habenas laxat, est sicuti larva bovis, qui tigridi pelle
coopertus segetes depascitur.
|
274
|
Poenitentiam
fingendo poenitentiam dissona facere, perinde est ac venatoris officium, qui
post arbustum se celando, aves decipit.
|
275
|
Ficta virtus
eorum qui se dicunt affectibus orbos, ut magnifiunt, multa ac talia damna
affert, ut dicere cogantur, eheu! quid feci.
|
276
|
Nemo est in
mundo inclementior (vel saevior) iis, qui interius affectibus non
renuntiando, sed exterius quasi affectibus orbos se praebendo vivunt,
decipiendo eos, a quibus vitae subsidia extorquent.
|
277
|
Aliqui sunt
in mundo, quid quoad exteriorem habitum spectati similes videntur semini குன்றிமணி dicto; in interiore verò statu, nigriores sunt apice ejusdem seminis?
|
278
|
Muiti
homines interiorem animi nequitiam lavacris aliisque actionibus exterioribus
virtutem redolentibus celando procedunt.
|
279
|
Sagitta
quamvis recta sit crudelis est; cithara licet tortuosa dulcis est (idque ob
affectus quos causant); eodem prorsus modo homines non sun aestimandi ex
aspectu, sed ex operum qualitate.
|
280
|
Nec capitis
rasio nec longa caesaries opus tibi erit, si abstinueris ab iis, quae
sapientes reprobant.
|
Chapter 29.
Nullum defrandare.
|
|
281
|
Qui dicitur
coelestem gloriam sine contemptu assequi desiderans, cavere debet, ne
caeteros in aliquo, quantum cunque illud sit, defraudet.
|
282
|
Cum ipsa
peccandi intentio peccatum sit, noli unquam dicere, seu cogitare dicendo,
aliena bona per fraudem rapiam.
|
283
|
Frande
partum emolumentum, quasi limites transgrediendo ruinam afferet.
|
284
|
Aliquem
defraudandi cupiditas, quamvis dum nascitur parva quaedam culpa videatur, cum
tamen fructificat, immortalia damna affert.
|
285
|
In iis qui
obtutum figunt (i.e. animum intendunt) in vile officium defraudandi
caeteros, reperiri nequit possessio amoris erga proximum necessarii cuique
qui statum religiosum intendit.
|
286
|
Qui nimiam
cupiditatem habent caeteros non possunt procedere conformiter perfectioni in
quâ sistunt.
|
287
|
Tenebrosum
consilium defraudendi caeteros non invenitur in co qui ambit.
|
288
|
Sicuti ab
eorum animo, qui justitam servare sciunt, inseparabilis est virtus; ita ab
eo, qui aliena rapere didicit, inseparabilis est fraus.
|
289
|
Eo ipso
tempore in quo mensuram non servant, sibi ruinam parant ii, qui nil aliud
scire videntur nisi aliena officium?
|
290
|
Qui proximum
defraudant incerti sunt de vitâ temporali; qui verò neminem defraudant certi
sunt etiam de eternâ.
|
Chapter 30. Oris integritas.
|
|
291
|
Si quaeras, quid sit quod dicitur oris integritas,
scito esse non loqui nisi talia, quae nullum in se malum contineant.
|
292
|
Et ipsum loqui falsa in oris integritate locum habebit,
sine culpâ proximo bonum afferat.
|
293
|
Noli unquam
sciens ac prudens mentiri quia post prolatum mendacium tuame te conscientia
yexabit.
|
294
|
Si in
loquendo nunquam contra tuam mentem ieris (processeris) in mente sapientum
omnia possidebis decora.
|
295
|
Si animum
habeas a quovis mendacio refugientem, et os huic animo conformiter loquens,
ipsos poenitentes, atque eleemosinarios superabis.
|
296
|
Nil est ita
laudabile ur oris integritas, cum per ipsum sine labore ac molestiâ
adipisci possis bonum quod tibi afferrent caeterae virtutes omnes.
|
297
|
Si
constanter oris intugritatem se vaveris, bonum est cacterae virtutes
exercere.
|
298
|
Corporis
munditiem parit aqua, animi munditiem parit oris integritas.
|
299
|
Non omnis
splendor proprius est sapientis splendor; proprius ejus splendor est in oris
integritate splendere.
|
300
|
In omnibus
scientiis, quas veridicas ego novi, nil est quod superat veraeitatis decus.
|
No comments:
Post a Comment