Monday, 1 May 2006

Ex capitibus CI ad CVIII

Tirukkural in Latin
இலத்தின மொழியில் திருக்குறள்
Translated into Latin by Fr. C.J. Beschi in 1730.

Chapter 101. Divitiae infructuosae i.e. Avaritia.

1001
Qui amplam domum divitiis, replet, iisque non fruiter, vivus lice sit, respectu divitiarum jam mortuus est, cum ei nulla circa illis actio supersit.

1002
Ex eo, quod divitias ontinendo, omnia bona obtinere poteris, illas comulare,
sed posteâ in stultiâ incidere ita illas affectandi, ut nil caeteris largiaris, haud bonum post mortem tibi statum causabit.

1003
Homines, qui solam divitiarum cumulationem affectando, laudem ex largitione profluentem non affectant, ad quid nescuntur, nisi ut terrae pondus augeant.

1004
Qui nil largiendo, a nemine desiderari se facit, quid quaeso relinquere meditatur, quod post mortem remansuram sibi sit?

1005
Ei, qui nec divitiis fruitur, nec caeteris eas largitur, quamvis multi divitiarum milliones sint, idem erit ac si non essent.

1006
Ei, qui nec ipse fruitur, nec iis, quibus largiri debent, divitias largiendi indolem habet, quid remanent, nisi pura afflictio et labor in iis cumulandis atque servandis.

1007
Divitiae illius, qui egentibus eas non largitur, sed frusta sub clavi putrescere sinit,
êa sunt commiseratione dignae, quâ mulier praeclare formae, quae usque ad sinem innupta manere cogitur.

1008
Ilum, qui ob suam avaritiam à nullo desideratur, divitiis plenum esse, perinde est ac arborem  venersonam in medio urbis plucherrimis fructibus onustam esse.

1009
Divitiis illius, qui neque ex amore parentibus aut amicis subvenit, et ipse fame perit, nec eleemosinae virtutem affectat, alii fruentur.

1010
Si is, qui divitias cum laude possidet (h.e. laudabilitur elargitur), in aliquantum egestatem incidat, haec similis erit nubium siccitati (i.e. diuturna non reit).

Chapter 102. Divitiae infructuosae i.e. Avaritia.

1011
Qui amplam domum divitiis, replet, iisque non fruiter, vivus lice sit, respectu divitiarum jam mortuus est, cum ei nulla circa illis actio supersit.

1012
Ex eo, quod divitias ontinendo, omnia bona obtinere poteris, illas comulare,
sed posteâ in stultiâ incidere ita illas affectandi, ut nil caeteris largiaris,
haud bonum post mortem tibi statum causabit.

1013
Homines, qui solam divitiarum cumulationem affectando, laudem ex largitione profluentem non affectant, ad quid nescuntur, nisi ut terrae pondus augeant.

1014
Qui nil largiendo, a nemine desiderari se facit, quid quaeso relinquere meditatur, quod post mortem remansuram sibi sit?

1015
Ei, qui nec divitiis fruitur, nec caeteris eas largitur, quamvis multi divitiarum milliones sint, idem erit ac si non essent.

1016
Ei, qui nec ipse fruitur, nec iis, quibus largiri debent, divitias largiendi indolem habet,
quid remanent, nisi pura afflictio et labor in iis cumulandis atque servandis.

1017
Divitiae illius, qui egentibus eas non largitur, sed frusta sub clavi putrescere sinit,
êa sunt commiseratione dignae, quâ mulier praeclare formae,
quae usque ad sinem innupta manere cogitur.

1018
Ilum, qui ob suam avaritiam à nullo desideratur, divitiis plenum esse, perinde est ac arborem  venersonam in medio urbis plucherrimis fructibus onustam esse.

1019
Divitiis illius, qui neque ex amore parentibus aut amicis subvenit,
et ipse fame perit, nec eleemosinae virtutem affectat, alii fruentur.

1020
Si is, qui divitias cum laude possidet (h.e. laudabilitur elargitur), in aliquantum egestatem incidat, haec similis erit nubium siccitati (i.e. diuturna non reit).

Chapter 103. Modus familiam exaltandi.

1021
Nullum est majus decus quam illud dicere valentis- ‘‘ ego nunquam ab industriâ cesso,
ut familiam exaltem’’. 

1022
Assiduâ contentione illius qui haec duo, nempe industriam et rerum experitatem possidet, familia dilatabitur.

1023
Ei qui ad suae familiae dilationem assiduè laborare sibi proposuit, Deus Ipse lumbos praecingens, ad laborandum comes acxcurret.

1024
Qui impigrè et assiduè laborat, ne familia detrimentum capiat non opus est, ut consideret quonam modo id assequetur, nam ipsamet quam adhibet industria propositum perficiet.

1025
Eum, qui inculpatum vitam ducens, ad suam familiam exaltaudam laborat, totus mundus, ei se consanguineum profitendo, vallabit.

1026
Virilem animum ei inese dicetur, qui sibi familiae in quâ natus est gubernationem assumit, ad eam exaltandum.

1027
Sicuti in campo, quamvis multi proeliuntur, iis laus defertur, qui forti animo proelium sustinuerunt; ita quamvis familiam multi conflent, illi laus danda, qui familiae pondus sustinet.

1028
Qui familiam exaltare vult, nullam respicere debet temporis importunitatem; quodsi glorioris cogitationibus locum dando piger evadet, familia in ruinam verget.

1029
Amara ne an dulcius dicenda est vita illius, qui suo assiduo labore suos felices reddi videt?

1030
Familiae arbor, cum paupertas ejus radices caedere conatur, procul dubio decidet, nisi industriosus homo, ei humeros suppondendo, illam sustentet.

Chapter 104. Agricultura.

1031
Cum totus mundus quantumvis circumeat, tandem ad agricultores recurrere debeat, dicendum quod inter caetera munia principem locum habeat laborisa agricultura.

1032
Agricultura licet parvi fiat, tamen quum sustentet caeteros omnes, qui hoc officium negligunt, eandem habet vim in mundo quam calvus axem firmans in cuuru, quo ablato cursus omnis deficit.

1033
Qui agros colendo victum sibi comparat, suam vitam vivere dicendus; nam caeteri omnes, qui serviendo vivunt, ab aliis pendent ut vivant.

1034
Qui frumentum possidentes eo egendibus umbraculum sunt, videbunt sub umbraculo sui reges concurrere gentes, quae sub variorum regum umbraculo manent.

1035
Qui proprium officium habent comedendi quod suus labor in agriculturâ peperit, nec mendicationi obnoxious erit, et ipse mendicantibus nil abscondendo necessaria suppeditabit.

1036
Si agricultorum manus a labore desistat, jam nec poenitentiam iis, qui dicunt se renunciasse omnibus, quae caeteri appetunt, exercendi locus erit.

1037
Si terrae unicam iterum iterumque arando ita exsiccari facias, ut ad quartam unciae partem reducatur, nec tantum fimi, quantum manus capere potest necessarium erit,
ut ager frutificet.

1038
Agro magis prificit fimi projectio, quam aratio et postquam segetes mundaveris; aquae irrigatio non tam frustuosa erit, quam illarum defensio (ab avibus et latronibus).

1039
Si agri dominus quotidie illum non visitando procul absit; ager ei irascens uti mulier diu a viro derelicta, adhaesionem negabit (i.e. fructum optatum non dabit).

1040
Mulier, quae terra dicitur, si viderit aliquem qui ob pigritiam agros non colat, et de paupertate doleat, illum subsannabit.

Chapter 105. Paupertas.

1041
Si quaeras, quodnam sit malum paupertate majus, dicam paupertate pejorem solam esse paupertatem.

1042
Malefactor ille qui dicitur paupertas, et hujus et alterius vitae gaudia homini surripit.

1043
Affectus erga paupertatem, et quam quis suis facinoribus acquisivit amplitudinem famamque junctim destruet.

1044
Paupertas talem affert vilitatem, et cum contemptu loqui faciat etiam de iis, qui sublimi loco nati sunt.

1045
In uno malo paupertatis multa ac diversa mala coaduantur.

1046
Pauper quamvis optimas quasque scientias perfectè callens doctissimè loquantur,
ejus tamen verbis fructus deerit.

1047
Paupertas virtuti non amica, quia impedit illius exercitium; et facit ut quis suam ipsam matrem tanquam extraneam respiciat.

1048
Numquid et hodie vaniet paupertas, quae heri quasi me interemit?

1049
Ipso in igne (aut amuleti aut praestigiae ope) somnus capi potest, at in paupertate nec minimum oculos claudendi locus est.

1050
Qui nil haebendo quiod comedant, neque totaliter gulam abnegando, ventrem implere volunt, sunt daemones, qui ahorum cibos infestant.

Chapter 106. Mendicatio.

1051
Eleemosinam pete ab iis, quos eam dare posse noveris; si negaverint, illis, non tibi, vitio tribeuntur.

1052
Dulce est mendicare, si quod petitur, absque poenâ veniat.

1053
Mendico, qui scit ab eis petere, qui debitum sciunt non fallacis et avari animi, sua mendicatio quandem habet dulcedinem.

1054
Si non petas, nisi ab iis, que neque per sominum negare sciunt, quod mendicus petit, hujusmodi mendicatio cum ipsâ largitione quandum similitudinem habet.

1055
Cur aliorum oculis se sistendo mendicat pauper, nisi quia sunt in mundo, qui negare nesciunt quod caeteri deest?

1056
Si tales inveneris, qui non habeant malam indolem sua pauperibus occultandi (ac negandi), paupertatis mala omnia finem habebunt.

1057
Si tales inveniantur, qui nec despiciendo, nec erubescentiam causando, sua dent egno, hic inveniat unde animus suus intus et intimè laetificetur.

1058
Si in mundo non essent, qui mendicarent, quid aliud essent, nisi tot pupae ligneae sine vitâ ambulantes?

1059
Quaenam esset laus iis qui nunc sua largiuntur, si deeset qui aliena mendicandi officium exerceret?

1060
Si mendicus quod petit nor inveniet, neganti non debet iraeci, quia ipsa sua paupertas satis illi testificatur.

Chapter 107. Mendicatio vitanda.

1061
Centis millies melius est tuo labore paupertati occurrere quam mendicare etiam ab iis, qui tibi cari sunt ut oculi, et sine ullâ occultatione tibi necessaria daturi sint.

1062
Si hominibus ad vitam sustentandum ab eo qui orbem conditit, indicta fuit mendicatio, talis illi ruina (seu damnum) obveniat, ut hoc fecisse poeniteat.

1063
Non est in mundo pectus adeo ferrum, uti pectus illius qui suae paupertati succurrere sibi proponit, non suo labore sed mendicatione.

1064
Magnanimitas, quae etiam in extremâ penuriâ non se inducit ad mendicantum, sed suo sibi labore consulit, adeò magnum decus habet, ut mundi totius limites transiliat.

1065
Nil est ducius quam comedere quod sibi suus labor peperit, etiamsi jusculum sit adeò rarum, ut aqua clara videatur.

1066
Nulla est linguae vilior vox quam quae aliquid mendicat, etiamsi nihil aliud petat quam puram aquam ad consulendum ejus vitae qui siti perit.

1067
Mendicare volo ab ipsis medicantibus; sed quia ab iis petam? Petam, ut si mendicare volunt, non mendicent ab iis, qui sua pauperibus consultant

1068
Indecora navis medicatio dicta, quam quis conscedit, ut egestatis mare trajiciat;
si in scopulum qui negatio dicitur inciderit, diffringetur.

1069
Mendici animus dum suam paupertatem cogitat, prae dolore liquescit; sed quum ei negatur quod petit, prae pudore adeò magnâ poenâ afficitur, ut paupertatis dolorem absorbeat.

1070
Ubinam, quaeso, se abscondit vita illius, qui sua negat, dum videt mendicium adeô flebiles voces emmittere, ut prae pudore mori videantur.

Chapter 108. Vilium hominum conditio.

1071
Viles sunt similes hominibus, -neque ego quidquam vidi homini adeô simile!

1072
Viles feliciores sunt sapientibus, quum nullum animi afficitionem patiantur.

1073
Diis ipsis similes sunt viles homines, quum et ipsi, uti Divi, omnia juxta suam voluntatem faciant.

1074
Viles, si quem videant, qui juxta morem eorum qui non in urbe, sed in pago degunt, paucis contenti parcè vivant, statim se majores aestimando valdè infliti incedunt.

1075
Vilium est semper timere (regis, aut nobilium, vexationem); praeter hoc siquid consupiscunt, nonnisi id undeaut nullum aut parvum emolumentum obveniat, consupiscere sciunt.

1076
Similes tympano pulsato sunt viles, quia secretum eorum auribus commissum statim ad caeterorum aures deferunt.

1077
Viles homines iis, qui manum non eruvant ad eorum comam succutiendam, etiamsi ita fit ut grana succutiant, quae humidae manui adhaerent, post orizae comestionem, non dabunt.

1078
Sublimes homines statim ac quis suam necessitatem exponit, necessaria dabunt; vilia sua non dabunt, nisi torqueantur, uti torquetur arundo saccarea, ut suum liquorem fundat.

1079
Si vilis homo videst aliorum vestes ac eibum meliores esse quam suum cibum ac vestes capax est inveniere defectus quamvis defectu careant (ob invidiam).

1080
Quodnam est officium proprium vilium? Omnes despicere; sed quantamvis parvam ob augustiam, statim currere ad se vendendum ac caeteri mancipandum.

No comments:

Post a Comment