Monday, 1 May 2006

Ex capitibus XXXIX ad L

Tirukkural in Latin
இலத்தின மொழியில் திருக்குறள்
Translated into Latin by Fr. C.J. Beschi in 1730.

Chapter 39. Regis magnitndo.

381
Qui validum exercitum, copiam suditorum, auri vim, rectos consiliarios, vicinorum regum foedus, et fortem arcem (quae sex sunt regi necessaria) possidet, caeteros inter reges erit veluti inter caetera animantia leo.


382
Proprium regum est, in his quatuor, nempe imperturbabilitate, liberalitate, prudentiâ, et animi robore nunquam deficere.


383
Ab eo qui terram gubernat, dissociabilia sunt ista tria, nempe in suo munere sollicitudo, ejusdem peritia, et animi firmitas.


384
Rex debet a virtute nunquam aberrando, et vitiosum quod est a suo regno eliminando, sublimem animum a generositate non aberrantem possidere.


385
Rex talis sit tu valeat divitias cumulare, cumùlatas absque detrimento in suo thesauro congerere, congesias ne ab hostibus rapiantur custodire, custoditas pro virtutis exercitio,
pro acrarii incremento, et magnificiâ sui sustentatione prudenter distribuere.


386
Orbis regem qui suis subditis facile se praebeat visendum, iisque dura non loquatur verba, laudibus extollet.


387
Regibus qui suavibus verbis et regali munificentiâ subditos amanter defendere valeat, hic orbis suis laudibus tantus erit quantum ipsi cogitaverint (i.e. ob laudes, quas in orbe referent, dicti reges tot regnis dominabuntur, quot ipsi voluerint).


388
Rex qui justitiam servando subditorum defensionem curat, aestimabitur tanquam hominum Deus.


389
Totus orbis habitationem figet sub throno regis qui indolem gabet sufferentem verba suorem consiliariorum, utut auribus amara sint.


390
Rex qui liberalitatem amorem in subditos, justitiam, et suorum subditorem curam habet,
erit regum coetui splendor.
        
Chapter 40. Scientia sui muneris regi necessaria.

391
Quod discendum est, perfectè disce; postquam didiceris, ad normam praeceptorum,
quae didicisti, permane.


392
Illae duae scientiae quarum unam arithmeticam, alterm scribendi et legendi artem appellant, homini sunt duo veluti oculi.


393
Illi oculos habere dici possunt, qui scientias didicerun; qui verò nil didicerunt, non oculos, sed duo in fronte ulcera habere discendi.


394
Doctorum vivorum officium in eo consistit, ut ita inculpabiliter vivant, ut omnes laeto animo eos sibi superiores profiteantur: adeo suaviter caeteros ad virtutem incintent, ut qui eorum meminerint, de eorumdem absentiâ tristentur.


395
Qui arte magistros humiliter stant ad finem discendi, nerinde ac pauper ante divitem,
sublimes evident; qui dictae humilitati non consentiendo nil discunt, simper infimi erunt.


396
Sicuti in puteo, ad mensuram quâ arena extrahitur, aqua surgit; ita in homnibus, ad mensuram quâ discunt, scientia crescit.


397
Si doctor viro quaelibet mundi provincial est, quaelibet urbs patria est, cur, quaeso, plurimi usque ad mortem indocti vivere malunt.


398
Scientia quam quis in hoc mundo assequintur, etiam in alio mundo ei proficua erit, quia adjumento est ad beatitatem assequendam.


399
Docti viri, videntas, ex scientiâ et sibi et mundo dulcendinem pari, magis magisque scire desiderant.


400
Incorruptibilies et sublimes divitiae sunt scientiae, non verò aurum et caetera quae quis possidet.

Chapter 41. Ignorantia, a rege vitanda.

401
Absque scientiâ necessariâ in coetu doctorum loqui perinde est ac in tabulâ nullis linesis obsignatâ globum projiciendo ludere.


402
Qui sine debitâ in coetu loqui affectat, perinde se habet, ac qui affectat corpus mulieris cui ubera desunt.


403
Etiam qui penitus indocti sunt, valde docti evadent, si continere se poterint quin ante doctos loquantur.


404
Ei, qui nihil didicit, quantumvis magnum ingenium sit, illud a sapientibus nihil fit.


405
Qui cum indoctus sit, se doctum praesumit, si doctos loqui contigerit, dictam praesumptionem amittet.


406
Indocti viri hoc tantum habet, quod dicintur in mundo existere; caeterum sterili agro similes sunt.


407
Qui decus non habet res subtiliter inquirendi, et latam eruditionem non possideat, ejus decora omnia, ex luto affabre elaboratae et pulchrè ornatae statuae decora imitantur.


408
Pejus est indoctos viros esse divites quam aspientes esse pauperes.


409
Qui indocti sunt, quamvis nobili loco náti, nunquam possidehunt decus par decori eorum, qui licèt infimi sint, docti tamen sunt.


410
Quantum distat inter hominem et brutum, tantum sistat inter doctum et indoctum.

Chapter 42. Doctus inter homines versando ab iis discere.

411
Divitiae, quae per aures, id est per doctorum conversationem acquirunter, praecipuae divitiae dici debent, cum sint caeteris omnibus divitiis praestantiores.


412
Si auribus suus cibus desit, tunc et ventri aliquem cibum dare oportebit.


413
Qui doctorum conversationem, quae est veluti aurium cibus quaeritant, terrigenae licèt sint, pares erunt caelicolis, qui sacrificiorum odore pascuntur.


414
Quamvis  indoctus omnio sis, doctorum sermones audi, id enim in adversitatibus baculus tibi erit, cui innitaris, quin animo decidas.


415
Verba eorum qui bene morati, ac docti sunt, ab indoctis audita idem istis emolumentum afferunt, quod affert baculus in lubrico loco gradienti.


416
Quantulumcunque sit quod doctus profert scitu dignum hbenter audi; nam licèt id minimum quid videatur, deinde magnum tibi decus affert.


417
Vitiose quamvis didiceris, si tamen praeter attentum in discendo studium, frequentem etiam cum doctis collationem habueris, tallis evades, nt possis sine erroris notâ loqui.


418
Aures in quas penetrare non possunt doctorum vivorum colloquia, quamvis sonum audiant, ejusdem conditionis sunt aca ures surdae.


419
Qui cum doctis viris versando subtilem rerum notitiam non assequuntur difficile est ut submisse loquantur.


420
Ii qui non norunt auribus gratum cibum, et solum noscunt quid ori sit gratum, quid ingratum, quodnam erit orbi emolumentum si vixerint, quodnam erit orbi damnum si moriantur?

Chapter 43. Prudentia.

421
Prudentia quoddam armorum genus est ad mala avertenda, et arx ab ipsis hostibus inexpugnabilis, quia ipsis inaccessibilis.


422
Prudentiae proprium est non sinere ut voluntas feratur quo suapte naturâ fertur, sed attentè considerando objectum a voluntate concupitum, bonum ne an malum sit, a malo eam revocare et ad bonum impellere.


423
Prudentiae debitum est, ea quidquid audieris ex cujus vis oreaudieris, illus veram significationem percipere.


424
Prudentiae debitum est, ea quae loquitur quamvis captu difficilia audientibus facilia reddere, et ea quae caeteri loquantur, quamvis subtiliasint percipere.


425
Prudentium est cum sapientibus amicitiam inire, sed in eâ non seq ni conditionem quorundam florum, qui aperiuntur, et postea clauduntur.


426
Prudentis regis debitum est eo modo vivere, quo vivit orbis, cum eo se conformando.


427
Prudentes quod futurum est antequam eveniat noscunt, imprudentes vero futura priusquam eveniant percipere nesciunt.


428
Stultorum est non metuere quae metuenda sunt, prudentium est timere, ubi timendum est.


429
Wi qui prudentiam habet praevisa mala praecavendi iis occrrendo, nullum venturum est malum quod illum consternat.


430
Prudentes in prudentiâ omnia bona possident, imprudentes quid possident, nil omnia possident.

Chapter 44. Vitia abigere.

431
Felicitas ejus rejus qui de suâ felicitate non fit ebrius, nec effraenam iram, nec luxiriam sectatur, sublimus conditionis est.


432
Nimia auri cupiditas, aequum transiliens magnitudo, et non bona vultûs laetitia, vitia sunt a rege vitanda.


433
Quamvis milli grano par culpa sit, eam palmae arbori parem judicabunt qui a vitiis abhorrent.


434
Cum vitium hostis sit vald exitialis, vitium cave, intuendo emolumentum, quod ex hac cautelâ referes.


435
Felicitas regis qui vitia non praecavet, destrueturperinde ac palearum fasciculus ante ignem.


436
Felicitas regis, qui ab nimiam auri cupiditatem, illud non impendit in ea, quae opus fuerint, diu durare non poterit quin destruatur.


437
Si rex à se vitia abigendo deinde subditorum vitia insequatur, quidnam ultra erit, quod tanquam vitiosum cavere debeat.


438
Nimia cupiditas, quo nomine vocatur nimius auri amor, qui illud impendere non sinit, eum oportet, caetera vitia ita superat, ut prae illa nil sit, quod tam deforme videatur.


439
Quovi, tempore (h.e. etiam eo tempore, quo magnus es), noli te extollere;
ea quae utilitatem non afferunt, noli concupiscere.


440
Si rex iis, quae in deliciis habet, ita frui valeat ut sua in illa propensio non percipiatur, inutilis evadet omnis hosium scientia (i.e. hostes non poterunt nosse, quid ipsi carum sit, nec media adhibere ad illud prohibendum.)

Chapter 45. Magnos sibi viros associare.

441
Res eos, qui virtutes exerce sciunt, ac maturam prudentiam habet, attentè illorum celsitudinem considerando, et modos, quibus eos sibi amicos reddat investigando sibi associet.


442
Regno advenientia mala abigendi, etrne in posternum adveniant praecavendi indolem habentes rex amicos habere debet.


443
Inter omnia difficilia difficillimum est magnos viros, amicè illos tractando, suos facere.


444
Regem cum iis, qui se majores sunt, ita procedere ut suos reddat, est quid quâlibet potentiâ validius.


445
Cum bondi ac prudents ministri regi instar oculorum sint, quibus ad rectè procedendum dirigatur, quos tales attentâ consideratione deprehenderit, rex sibi associet.


446
Nullum est malum quod hostes inferre possint regi, qui procedere valeat uti proborum ministrorum amicum decet.


447
Quisnam valeat ruinam inferre regi, qui eos sibi adsxiscit socios, qui non dubitent, cum opus fuerit, eum arguere.


448
Rex eujus custodia iis caret qui eum arguere andeant, quamvis nullus sit hostis, qui ejus ruinam moliatur, ex se destructur.


449
Sicuti mercator, qui non habet capitale nil lucrari potest, ita rex carens sociis, qui illum arguendo substentent, stare nequit quin ruat.


450
Regi decies pejus est non curare amicitiam proborum ac prudentiam hominum,
quam multorum hostium in se odium procreare.

Chapter 46. Ab eorum qui infimae conditionis sunt, nempe improborum, atque adulatorum Societati carere.

451
Magnus vir metuit infimorum societatem, infimi viri proprium est ejusmodi homines tanquam consanguineos sibi associare.


452
Sicuti aqua ob terrae, per quam transit, qualitatem alia fit, et terrae qualitatem induit, ita hominum ingenium induit qualitates eorum quibuscum degunt.


453
Inteliectus nascitur ex propria hominis naturâ eujusque animo insitâ; sed aliquem talem dici id ex societorum qualitate provenit.


454
Specialia quaedam judicia videntur esse naturalia; sed non proveniunt nisi ex societate.


455
Societatis munditiem tanquam forcipem habendo, mentis et operis munditatiem conservabis.


456
Qui animum habet à culpâ depuratum bonos filios procreabit; qui societatem habet a vitiis depuratum, non procreabit actiones quae bonae non sint.


457
Animi bonitas hominibus in mundo existentibus felicitatem affert: sociorum bonitas ad omne laudum genus assequendum prodest.


458
Magna licèt sit animi bonitas, cordato tamen viro sociorum bonitas fructuosior.


459
Aeterna beatitas ob uniuscujusque animi probitatem obvenit; attamen in eâ assequendâ sociorum bonitas maximam partem habet.


460
Nil est quod majus emolumentum afferat, quàm bona societas: nil quod mags noxium sit quàm mala societas.

Chapter 47. Non nisi post maturam considerem agere.

461
Rex  facinus ullum non debet aggerdi, nisi prius mature consideravait, quid ad illum conficiendum impendendum sit, quinam effectus ex eo proveniat, et quondam  emolumenti dicti effectus allaturi sint.


462
Ei, qui et selectos consiliarios adhibendo, et maturè considerando operatur, nullum facinus difficile erit.


463
Prudens vir non aggreditur facinus, quod ob spem lucri caussa sit amittendi sortem principalem.


464
Incertum finem habens facinus non incipit, qui metuit aliorum subsannationem, si fortè illud non conficiat, aut malum exitum habeat.


465
Regem in hostem ferri quin prius maturè considerverit non solum aliqua sed omnia, neque confusè sed clarè, idem erit ac hostem fortiorem reddere in loco, quem occupat.


466
Non modo facere, quod faciendum non est, sed etiam non facere quod faciendum est, ruinam affert.


467
Non nisi post maturam reflexionem aliquod facinus aggredi statuas, nam non levis culpa erit illud aggredi dicendo, postea considerando.


468
Quantumcumque pro aliquâ re conficiendâ labores, ni laboraveres in maturâ consideratione viarum, quae ad illam perficiendam conducunt et si multi coentes tuus labor ne incassum eat cavere conentur, mutilis erit.


469
Etiamsi ad quid perficiendum omnia bene feceris, tamen inter illa error obveniet, nisi cujusque indolem nescendo, eidem te accomodando rem gesseris.


470
Si rex suo statui indecora feceris, mundus illa non probabit; proptera non omnia quae proficua sunt, sed ea tantum, quae mundus non contemnat, media eligere debeat ad quid perficiendum.

Chapter 48. Suam cum hostis potentiâ comparare, ac caetera, quae ipse et hostis habent medut,   quantum valeant, pondarare.

471
Rex antequam in hostem agat, ponderare debet vigorem actionum, quas ipse et hostis facere possunt, suam et hostis potentiam, nec non robur auxilliorum quac ipse et hostis habent.


472
Nil erit inassequibile iis, qui porscrutando quid sibi possibile sit, caeteraque, quae scire  oportet sciendo, iisque omni contentione animum applicando, inhostem ferantur.


473
Multi suam invalidam potentiam non considerantes, animi elevatione ducti, se potemores aggrediendo, ante finem destructi perierunt.


474
Qui nec vicinis regibus morem gerando procedit, nec se metiri scit, et iis, qui sibi morem gerunt elatum se praebet, festinè ruinam patientur.


475
Etiam axis currûs, qui plumis oneratus sit, effringetur, si nimium oneres, ita ut plumae vim currûs superent.


476
Qui usque ad rami apicem ascendit, si ad apicem transiliendum animum elevet, illa animi elavatio ei vitae finem adducet.


477
Largiri pecuniam considerando ejus mensuram, via est quae ad divitiarum conservationem ducit.


478
Quamvis mensura viae per quam pecunai venit angusta sit, nullum erit detrimentum, dummodo via per quam abit, non sit latior.


479
Felicitas ejus, qui vixit non considerando mensuram suorum reddituum, fingendo se existere, et revera non existendo, evanescendo peribit.


480
Si rex munificentiam ostentare velit, quae non ponderet limites divitiarum quae habet,
brevi tempore ejus operum limites breviabuntur.

Chapter 49. Facinori aggrediendo opportunum tempus noscere.

481
Cornix cuculum, à quo nocturno tempore vincitur, diurno tempore vincit: regibus ad hostes vincendos, necessaria est temporis opportunitas.


482
Procedere accomandodo se temporis opportunitati est funis alligans regi felicitatem, ut numquam ad eo discedat.


483
Si rex necessaries cum instumentis ad finem assequendum, opportunum ad id tempus noscendo operetur, erite quidquam ei difficile?


484
Quamvis totum orbem subjugare cogites, id assequeris, si ad id opportunum tempus, et locum sehgendo opereris.


485
Reges qui cogitant orbem subjugare, quamvis indubitanter sibi subditum iri videatur, non agunt prisquam priusquam opportunum tempus adveniat.


486
Regem animo elevatum, expectando opportunum tempus, nil agree, eandum nobilem conditionem habet, quam in pugyâ, retrocedere, ut validius pugnatur.


487
Rex, qui prudens sit, statim ac ab hostibus injuriam acceperit, non manifestat exterius iram, sed etiam intus fovet, opportunum tempus expectando.


488
Si hostem videris ad quem subjugandum opportunum tempus deest, eum suffer: nam cum ejus ruinae, tempus opporunum videris, infra tuum caput decidet.


489
Dum assecutus fueris quod est obtentu difficillimum, nempe temporis oppotunitatem,
eo ipso temporis momento aggredere ea quae prius aggredi difficile erat.


490
Ardeam imitare tempore quo immota manet, et camdem imitare quae rostro piscem ferit, statim ac opportnum tempus advenerit.

Chapter 50. In poelio locum sibi faventum, et hosti noxium seligere.

491
Antequam videris locum aptum ad hostis obsidionem, noli quidquam aggred; noli gostem contemnere.


492
Etiam li qui viribus carent, vires acquirendo hostem  multan potentiam conjunctam habent, favor arcis propinquae in proelio multa affert emolumenta.


493
Etiam ii qui viribus carent, vires acquirendo hostem Subjicient, si eligendo locum sibi faventum, loci favore se tuendo, in hostem proelientur.


494
Si rex non se approximet hosti, nisi in loco sibi favente, hostis qui venerat cum spe illum vincendi, eam spem amittet.


495
Crocodillus in profundâ aquâ omnes vincet, omnes eum vincent si ex aquâ egrediatur.


496
Magnus currs, qui in rotis vim habet pedibus parem, in mari non currit, et navis, quae in mari currit, in terrâ non currit.


497
Si in hostem feratis omnia considerando, et faventum tibi locum eligendo, nullus tibi auxilator necessarius erit praeterquam timoris expulsio.


498
Si qui parvum habet exeritum ad locum sibi faventum cum ducat, utut magno cum exercitu adventium hostium fiducia infringatur.


499
Valde arduum est aggredi homines in suâ propria statione degentes, licet arcem non habeant, nec in militandi arte magnum nomen.


500
Elephas, qui faciem habet penetrantem lanceatorum aciem, et non pavet suum franatorem, in luto ubi pedes penetrent, a quavis vulpe necatur.

No comments:

Post a Comment