Tirukkural in Latin
இலத்தின மொழியில் திருக்குறள்
Translated into Latin by Fr.
C.J. Beschi in 1730.
Chapter 71. Regis intentum percipere, quin illud rex
patefaciat.
|
|
|
|
701
|
Qui, quin
rex loquatur, ab ejus vultu ejus intentum percipere valet, huic mudo, quae nunquam
siccatur aquâ circumfuso, ornamentum erit.
|
|
|
702
|
Eos, qui
valent sine dubitatione alicujus intima penetrare, diis similes aestima.
|
|
|
703
|
Eum, qui ex eo,
quod in suo interiori experitur aliorum interiora noscere valet, etiam ei
dando aliquod ex iis, quae regium statum conficiunt membris, debet rex ad
servitium suum attrahere.
|
|
|
704
|
Ab iis qui alicujus
intimum animum, quin ab isto patefit, penetrare valent, caeteri (qui id
nequeunt) multum diversi sunt, quamvis quoad membra similes sint.
|
|
|
705
|
Si ex
similibus quae in se videt signis, caeterorum intima penetrare nesciant,
quamnam quaeso aupra caetera membra specialitatem habebunt oculi.
|
|
|
706
|
Sicuti
speculum repraesentat quidquid ei objicitur, ita vultus repraesentat quae in
pectore latet iram!
|
|
|
707
|
Quid est ad intima
dignoscenda aptius, quam vultus, si quidem statim ac in animo laetitia
oritur, aut ira, ipse caeteris praenuntiat?
|
|
|
708
|
Si sit, qui
suum animum intuendo quidni his vel illis affectibus expertus scrutari
valeat: huic ut caeterorum animum noscat sufficit, si eorum vultum intuendo
insistat.
|
|
|
709
|
Internum
odium et amicitiam oculi manifestabunt iis qui sciri valent diversos oculorum
motus pro affectuum diversitate.
|
|
|
710
|
Etsi acutissimus
quis sit, ad animum dimetiendum, nulla ei suppetet melior ulna quam oculi.
|
Chapter 72. Auditorium discernere.
|
|
|
|
711
|
Doctum
auditorium si habeat, maturè considerando loqui debet, qui verborum selectionem
et linguae puritatem possidet.
|
|
|
712
|
Loco in quo
loquitur se accomodando nonnisi doctè loquatur, qui in verborum qualitate
discernendâ peritiam habet.
|
|
|
713
|
Qui auditorium
non discerando in publico loquendi cacoethem habent, nec loqui sciunt, neque
ad quidquam valent.
|
|
|
714
|
Coram doctis doctè loquaris, coram albis (h.e. nesciis)
albi stipitis colorem indue.
|
|
|
715
|
Inter omnes bonas
qualitates optima est in seniorum coetu non esse prium ad loquendum.
|
|
|
716
|
Coram doctis
latam eruditionem ostendere cupiens insciè loqui, idem est ac religiosum
statum profitendo ab eo desciscere.
|
|
|
717
|
Doctrina eorum
qui scientiarum studio incubuerunt, in coetu eorum qui sine errore et
consideratè loquendi peritiam habent, innotescet.
|
|
|
718
|
Coram doctis
loqui idem est ac crescentium florum aerolis aquam infundere.
|
|
|
719
|
Qui coram doctis
subtilia auaeque cum laude loquuntur, ea neque per oblivionem coram nesciis
loquantur.
|
|
|
720
|
Noli
subtilia loqui inter eos qui infra tuum coetum sunt; nam id idem erit ac
pretiosum pharmacum in luto projicere.
|
Chapter 73. Coetum non timere.
|
|
|
|
721
|
Qui verborum
selectu gaudentem sermonis puritatem gabet, coetuum diversitatem noscendo, ob
docti coetûs metum errare non debet.
|
|
|
722
|
A doctis docti
dicentur, qui inter doctos absque metu et confusione quae dedicerint, aliis
communicare sciunt.
|
|
|
723
|
Plurimi sunt
qui in proelio mori non timent; pauci sunt qui in coetu doctorum loqui non
timeant.
|
|
|
724
|
Quae tu didicisti,
ita inter doctos loquere, ut rt ii discere possint; quae in tu non didicisti,
ab iis qui plus quam tu didicerunt, disce.
|
|
|
725
|
Ita disce ut
viae quae ad scientiam ducit limites omnes attingas; nt sine timore ad
quamcumque interrogationem in êa materiâ responsum dare quaes.
|
|
|
726
|
Sicuti nil
prodest enis in ejus manu qui timidus est, ita nil prodest scientia ei qui
doctum coetum pavet.
|
|
|
727
|
Scientia ejus
qui doctum coetum timet, similis est ensi quem in proelio vibrant timidia
manus.
|
|
|
728
|
Plurima
quamvis didicerunt nullum exinde fructum capient, qui inter doctos doctè et
clarè loqui nesciunt.
|
|
|
729
|
Eos qui scientias
didicerunt sed prae auditorium metu ea patefacere nesciunt, pejores esse iis
qui non didicerunt, sapientes ajunt.
|
|
|
730
|
Qui, quae
didicerunt ob metum clarè patefacere nesciunt, quamvis vivi sint, tanti
aestimantur, quanti fiunt mortui.
|
Chapter 74. Ditio, seu regnum.
|
|
|
|
731
|
Illud est
(optimum) regnum, quod in se continet indefessos agricultores, virtuosos
viros, et indeficientam pecuniam habentes.
|
|
|
732
|
(Optimum) est
regnum, in quo talis sit rerum abundatia ut à caeteris regnicolis ibi
desideretur incolatus, expers sit infirmitatibus et animalculis, quae ruinam
segetibus afferant, et copiosum a segete fructum percipiat.
|
|
|
733
|
Regnum adeo opulentum
esse debet, ut tempore famis sustentare etiam possit eos, qui a caeteris
regnis illuc confugiunt, et tempore belli possit unâ vice solvere regi tantum
tributum, quod per multas vices annuatim solvitur.
|
|
|
734
|
Boni regni
qualitas esse debet egestati obnoxium non esse, insalubre non esse, nec
hostium incrusionibus expositum esse.
|
|
|
735
|
In bono
regno non debent inveniri seditiosi coetus, intenstini hostes, regem
affligentia homicidia.
|
|
|
736
|
Inter regna optimum
dicetur quod neque frequenter ruinam pati videmus; et si ruinam patiatur,
statim illam copioso agrorum fructu reparet.
|
|
|
737
|
Puteorum et
lacuum aqua, fructuosi montes, flumia, et inexpungnabilis regia, membra sunt,
quae optimum regnum conflant.
|
|
|
738
|
Salubritatem,
acres divites incolas, copiosum agrorum fructum, vitam suaviter ducendi
falicitatem, nec non secritatem ab hostibus: ornamenta quae bonum regnum
efficiunt haec quinque dicunt sapientes.
|
|
|
739
|
Illud regni
nomem meretur, in quo annona facilè invenitur; regni nomen non meretur, si
annonam multo labore investigare opus sit.
|
|
|
740
|
Quamvis
omnia, quae superius dicta sunt, in regno reperiautur, nil prosunt, si partier
in eo non inveniatur unio inter regem et subditos.
|
Chapter 75. Arces.
|
|
|
|
741
|
Et iis, qui hostem offendere volunt, maximo praestdio
sunt arces; it iis, qui timendo ab hoste se defendere volunt, optimum sunt
asylum.
|
|
|
742
|
Arx debet habere aquam, uti gemmae (incorruptibilem),
spatiosum campum, montem arduum, confertum sed ordinatum nemus, ut fortis
dici possit.
|
|
|
743
|
Quod murorum altitudinem spatii latitudinem, bellicorum
instrumenta copiam, et loci inaccessibilitatem, junctim possidet, arcem vocat
bellica scientia.
|
|
|
744
|
Quamvis parva sit tamen talis esse debet arx, ut in
fortitudine magnas aequiparando,
ad eam expugnandum advenientem hostem animo dedicere faciat. |
|
|
745
|
Arx talis conditionis
esse debet, ut sit expugnatu difficilis, commeatu referta sit, et qui eam
custodiunt facile possint in ejus defensione consistere.
|
|
|
746
|
Arx non
solum debet iis omnibus, quae ad vigilum subsistentiam opus sunt, abundare, sed
insuper habere debet bonos milites, qui in loco ei praesto sint (nempe eam
defendant).
|
|
|
747
|
Arx talis
esse debet, ut difficilis expugnatu sit, sive per obsidionem, sive per
aggressionem, sive per proditionem.
|
|
|
748
|
Arx talis esse
debet ut qui illam defendunt, eam non deserando, ex illa obsidione, eam
vallantes vincere possint.
|
|
|
749
|
Arx ejusmodi
esse debet, ut in ipso aggressionis initio, ejus defensorum in proeliando superioritatem
videntes, animum despondendo hostes terga vertant.
|
|
|
750
|
Quascunque
ex supradictis excellentias arx habeat, idem est ac si non haberet, si eam
qui defendunt in pugnando excellentes non sint.
|
Chapter 76. Modus aerarium regium ditandi.
|
|
|
|
751
|
Nulla res ei
rei similis, quae facit esse aliquid, eos qui nihil sunt.
|
|
|
752
|
Recuniâ qui
carent a cunctis despiciuntur; divitiis qui affluunt a cunctis honorantur.
|
|
|
753
|
Splendor divitiarum nunquam deficiendum ad quod tibi
libet regnum perveniens tuorum hostium tenebrosum odium affugabit.
|
|
|
754
|
Divitiae,
quas quis honostè cumulate modum sciens eas procrundi, et virtutes exercendi
occasionem, et inde subsequentes felicitates illi parient.
|
|
|
755
|
Abhorrendum
est et contemnendum divitias cumulare quae non obveniant cum elementiâ (regis
in subditos) et amore (subditorum in regem).
|
|
|
756
|
Divitiae, quae
regii juris sunt, quae sponte obveniunt, quae ex vectigalium tributis
colliguntur, et quae quae hostes destruendo reportantur.
|
|
|
757
|
Clementia
(regis in subditos) quae filia est amoris subditorum in regem nutriri debet a
divite nutrice, quae dicitur pecunai.
|
|
|
758
|
(Reges)
tractatus inire unde sibi absque labore pecunia proveniat, perinde est ac ex
eminenti loco elephantum pugnam spectare.
|
|
|
759
|
Divitias cumula,
nam non est illis validior enis, qui hostium audaciam infringat.
|
|
|
760
|
Divitiis
justè et honestè cumulatis affluenti faciles evadent caeterae duae res,
(nempe virtus et gaudium.)
|
Chapter 77. Quae possidere debet exercitus decora.
|
|
|
|
761
|
Inter imnes
regias felicitates primaria esse debet talem habere exercitium, qui omnia
quibus construitur habeat membra; et imperterritus hostem in proelio vincere
valeat.
|
|
|
762
|
Etiam si viribus
inferior evasit, intrepidam in proelido constantiam exhibere non nisi in
veternanâ militiâ reperitur.
|
|
|
763
|
Quid facit
murium multitudo, qui ipsum mere cum suo strepitu aequent? Si ipsorum hostis
coluber sibilum edat, omnes peribunt.
|
|
|
764
|
Ille verò
exercitus dicitur, in quo reperitur nativa generositas, quae nec sui
destructionem, nec sui divisionem patitur.
|
|
|
765
|
Exercitus
talis esse debet fortidudinis, ut milites etiamsi videant sibi mortem
imminere,
ad illi resistendum conflagrent. |
|
|
766
|
Quatuor sunt
quae exercitium servant, militum fortitudo, honoris tenacitas, antiquorum
fortium aemulatio, et in ducem fidelis obedientia.
|
|
|
767
|
Exercitus callendo
modum sustendi primae aciei invasionem, et prohobendo equitatum,
ne in se ruat, debet ipsum hostem invadere. |
|
|
768
|
Si exercitui
nec animositas ad hostem caedendum, nec robur eum sustentandum insit, debet
saltem in numero, ordine et apparatus talis elle, ut solo ejus aspectu hostes
terrificet.
|
|
|
769
|
Ut hostis
hosti vincendo par sit, abesse ab eo debent desertiones quibus exercitus
minuitur, effeminatio quae proeliandi indesinens taedium causat, et paupertas
quae milites reddit tristes.
|
|
|
770
|
Quamvis in
exercitu multi fortesque sint milites, si tamen desinit duces, quibus
subordinentur, perinde est ac si non essent.
|
Chapter 78. Spiritus martialis.
|
|
|
|
771
|
Verba sunt ducis
a praelio revertentis, qui refert quod sui milites, quos in arcis muro
relinquerat, cum ipse int adversas acies rueret, clamabant hostem hortando,
ne ante ducem suum consisterent, si vivere vellent: ante me (i.e. ante
nostrum ducem) consistere nolite! Quidam fortes non ante me (i.e. opst meum
tergum), in arcis muros tantes (dicebant).
|
|
|
772
|
Gloriosius
est manu gestare lanecam, qui irrito jacto in elephante in campo proeliante missa
fuit, quam sagittam jactam in leoporem in nemore quamvis illico eum
confixerit.
|
|
|
773
|
Martialem in
hostem ferociam sapientes magnanimitatem appellant; sed cum victis elementer
se habere magnanimitatis apicem esse dicunt.
|
|
|
774
|
Martialem
spiritum habens, postquam in proelio cum elephante lanceas omnes quas mau
gestabeat consumpserat, ad continuendum proelium alias quaernens, lanceam ab
hoste suo corpore infixam videns, summâ cum laetitiâ eam eripiet
jaculabitque.
|
|
|
775
|
Si in hostem
feroci vultu ruens, cum ille te in armis impetit, priorem destruendo trepidum
vultum ostenderis, noonne locum erit dare hosti ad te destruendum.
|
|
|
776
|
Martialis vir
quum suos dies numerat, infructuosè transactos inter dies computabit omnes
eos dies in quibus speciale ac notabile aliquod vulnus non retulit.
|
|
|
777
|
Catena quam
eruri alligant ii, qui ut immortale nomen referant vitam superunt, valde
pulchrum ipsis est ornamentum.
|
|
|
778
|
Cum
martialis furor eos qui pro gloriâ mori non timent invadit, etiam si a duce
revocentur, suam indolem non minuunt (i.e. proeliari non desidunt), donec
hostem subjiciant.
|
|
|
779
|
Quisnam vituperare
audeat eos, qui ne suum propositum transiliant, generosè quamvis in hoste
ruant, in bello moriuntur?
|
|
|
780
|
Mori extra
domnum (i.e. in proeli), sed ita ut rex plurimas ob tuam mortem lacrimasfundat,
adeo pretiosum est, ut aimilis mors quocunque pretio emenda sit, etiamsi id
mendicare oporteat.
|
Chapter 79. Amicitia.
|
|
|
|
781
|
Quid est tam
factu difficile uti amicitia? Sed qui est quod hac validus te defendat ab hostibus,
cum iis impenetrabilis qrx illa sit.
|
|
|
782
|
Amicitia
sapientûm novam luncam imitatur, qui in dies crescit; stultorum verò amivitia
lunam plenamimitatur, quae quotidie decrescit.
|
|
|
783
|
Inter probes
amicos quaeveris collocutio novum gaudium affert; sicuti scientias
discentibus, quaevis nova notio novam dulcedinem affert.
|
|
|
784
|
Amicitia non
instituitur ad jocandum et ridendum, sed ut amicus amici errata videns, in eum
feratur eumque corripiat.
|
|
|
785
|
Ad
amicitatem nec eodem in loco esse, nec jugiter conversari opus est, sed
mentis ac indolis similitudo amicitiae causandae satis est.
|
|
|
786
|
Amicitia quae
solam vultûs laetitiam prae se fert, vera non est; illa vera est, quae cordis
et animi laetitiam secum fert.
|
|
|
787
|
Ab amico ea
quae perniciem afferunt removere, eum per virtutis semitas manuducere, et si quid
infortunium accidat, quod removeri nequeat, illud unâ cum amico portare,
amicitiae proprium est.
|
|
|
788
|
Amicitiae
proprium est amico in infortuniis praesto ese eâ celeritate, quae manus
accurrit ad vestum quae dilabitur, ne in coetu nudus appareas.
|
|
|
789
|
Si quaeras,
ubinam sit amicitiae sedes regia, dicam ibi esse ubi sine trigiversatione,
quovis tempore quolibet modo amici virtus et fortuna subtentantur ne
decidant.
|
|
|
790
|
Ejus qui quantum
ab amico ametur, et quantum ipse eum amet computat, quamvis ornatus amore
nulla differentia appareat, ridicula tamen amicitia est (quia vera amicitia
in amore limites non hebet.)
|
Chapter 80. Quocum amicitatem ineas, attentè
considerandum.
|
|
|
|
791
|
Cum post
initiam amicitatem difficilis sit seperatio, iis qui amicitias ineunt, nil
adeo periculosum est, quam sine consideratione amicitatem inire.
|
|
|
792
|
Amicitia cum
aliquo inita, diu multumque non considerando ejus indolem et actiones, in
finem tibi talem, ut viam auferre valeat poenam affert.
|
|
|
793
|
Noli cum
aliquo initia, diu multumque non considerando ejus indolem, prosapium, vitia et
conjsaguineos defectu carentes.
|
|
|
794
|
Ejus
amicitiam qui, honestâ prosapiâ ortus, culpam in se admittere erubescit,
etiam si pretium dare opus sit, emere debes.
|
|
|
795
|
Ei qui scire
valet, quid juxta proborum morem agendum sit, et, quum amicus quid mori
contrarium agere cogitat, ea ei dicere, quae ab eo fletum eliciant, si vero
gesserit, eum corriperene iterum faciat, matruè considerando, hujusmodi
amicitiae emolumentum, amicus fias.
|
|
|
796
|
Ad amicos
seligendos in ipsâ infelicitate documentum inveniesw, quaedam enim mensura
infelicitas est, quae superabundanter amicos dimetitur.
|
|
|
797
|
Stultorum amicitiam
relinquere, ab iis se distiendo, non damnum sed lucrum puta.
|
|
|
798
|
Noli mente
versari, quae animum despondere faciant; noli amicitatem inire cum eo, qui in
adversis amicum deserit.
|
|
|
799
|
Amicitatem ejus,
qui te in adversis deseruit, etiamsi dum inferisitas te maximè vexat mente
revolvas, haec recordatio, magisquam ipsa infelicitas, te affliget.
|
|
|
800
|
Inculpabilium
virorum amicitiam compara; eorum qui probis se non conformant amicitiam desere,
etiamsi aliquid dare opus sit, ut ab iis te liberes.
|
No comments:
Post a Comment